ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars IV, Caput VI 第IV部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 253A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 4.6.1

1

Dei legi non timore sed voluntate parendum. -- Sed beatitudinem viri nondum, vel in impiorum consilio non isse, vel in peccatorum via non stetisse, vel in pestilentiae cathedra non sedisse, consummat.

PL 9, 253A

神の律法には、恐れからではなく意志によって従わなければならない。――しかし、人の幸いを完成させるのは、まだ、不敬虔な者たちの協議に歩まなかったこと、罪人の道に立たなかったこと、疫病の座に座らなかったことではない。

Tractatus super Psalmos 4.6.2

2

Possunt enim haec et in saeculari viro reperiri: ut unum Deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentiae refrenet, ut honorum dignitatibus privatae et tranquillae vitae otium anteponat.

PL 9, 253B

というのは、これらのことは世俗の人にも見いだされうるからである。すなわち、唯一の神が世界の造り主であると考え、慎ましい無垢への熱意によって罪から自らを抑え、名誉の高位よりも私的で静かな生の閑暇を選ぶ、ということである。

Tractatus super Psalmos 4.6.3

3

Sed perfectum nunc Deo virum Propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse virtutibus sed his consummandum esse, ut beatus sit, quae sequuntur: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus.

PL 9, 253B

しかし預言者は、今、神にかたどられた完全な人、永遠の幸いの大いなる範例のうちに立てようとする人を語りつつ、その人はそのために共通の徳を用いるのではなく、幸いであるために、続くこれらのことによって完成されなければならないと教える。すなわち、「むしろ、その意志は主の律法にあった」である。

Tractatus super Psalmos 4.6.4

4

Abstensio superiorum inutilis est, nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege Domini voluntas sit. Non exspectat Propheta ut metus sit.

PL 9, 253B

先に挙げたことを慎むことは、後に続くことにおいて志向が加えられなければ無益である。すなわち、意志が主の律法にあることである。預言者が求めているのは、それが畏れであることではない。

Tractatus super Psalmos 4.6.5

5

Plures intra legem metus cohibet, paucos vero voluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda negligere; perfectae vero religionis est, praescriptis velle parere. Et idcirco beatus ille est, cujus in Dei lege non timor est, sed voluntas.

PL 9, 253C

多くの人を、畏れが律法の内に留め置くが、律法の内に意志が据えるのは少数である。畏れるべきものをないがしろにする勇気がないのが畏れであり、定められたことに従おうと望むのが、完全な信心だからである。それゆえ、幸いなのは、神の律法に畏れではなく意志がある人である。