ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXXI, Caput IV 第LXXXI部 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 876C · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 81.4.1

1

Verbi Dei velocitas ad construendam Dei civitatem. --Sed ad hanc Dei praedicationem etiam illud adjungitur, VERS. 15: Qui emittit eloquium suum terrae; velociter currit sermo ejus.

PL 9, 876C

神の言葉が神の都を築く速さ。――しかし、神のこの宣教には、さらにこれも加えられる。「自分の言葉を地に送り出す者。その言葉は速やかに走る」(詩篇147:15)。

Tractatus super Psalmos 81.4.2

2

Praedicationis regni Dei non fuit lenta properatio; sed in omnem terram indefessa mobilitate et celeri transcurrit. Ubi enim non statim, cum Dominus regni sui gloriam in corpore natus ostendit, apostolicae et propheticae doctrinae cursus egressus est?

PL 9, 876C

神の国の宣教の急ぎは、遅くなかった。疲れを知らぬ動きと速さで、全地を駆け抜けた。主が体をもって生まれて自分の王国の栄光を示すや、使徒たちと預言者たちの教えの歩みがただちに出て行かなかった所が、どこにあろうか。

Tractatus super Psalmos 81.4.3

3

Per hanc namque velocem transcursionem aedificatio beatae hujus civitatis est coepta, quae, auditis opulentiae suae copiis, quotidie ubique vivis fidelium lapidibus structa, usque ad incolatus sui plenitudinem comparatur, cujus in congregandis omnibus ex quatuor partibus mundi velox sermo praecucurrit, rursum ad confrequentandam hanc beati regni civitatem in coetum consummatae plenitudinis congregandis.

PL 9, 876D

この速い駆け抜けによって、この幸いなる都の建設が始まったからである。その都は、自分の富の豊かさを聞いて、日々至る所で、信じる者たちの生ける石によって築かれ、自分の住まいの充満に至るまで整えられていく。その都のために、速い言葉は、四方の世界からすべての人を集めるにあたって先に走り、さらに、この幸いなる王国の都を賑わすために、完成した充満の集会へと集められる者たちのためにも走った。