ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXVII, Caput XVI 第LXXVII部 第XVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 850C · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 77.16.1

1

Dextera eorum qui iniqua. --Sed non solum filii alieni sunt, Dominum suum non recipiendo, sed etiam id quod sequitur, VERS. 8: Quorum os locutum est vanitatem.

PL 9, 850C

彼らの右手はいかに不義であるか。――しかし彼らは、自らの主を受け入れないことによって異国の子であるだけでなく、続く言葉によってもそうである。「彼らの口は空しさを語った」(詩篇143:8)。

Tractatus super Psalmos 77.16.2

2

Vanitas oris et confessionis fuit illa, qua dictum est: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan., XIX, 15) . Regem enim saeculi, id est vanitatis, populus in regnum aeternum electus elegit. Et dextera eorum dextera iniquitatis.

PL 9, 850C

口と告白の空しさとは、こう言われたそれである。「我々にはカエサルのほかに王はいない」(ヨハネ19:15)。永遠の国へと選ばれた民が、世の、すなわち空しさの王を選んだのである。「そして彼らの右手は不義の右手である」。

Tractatus super Psalmos 77.16.3

3

Iniqua dextera est, cum palmis caedit, cum virgis laniat, cum calamo collidit, cum coronam spineam coaptat, cum clavo manus ac pedes figit, cum fel aceto admiscet, cum omnia iniquitatis opera consummat.

PL 9, 850D

不義の右手とは、手のひらで打ち、笞で引き裂き、葦の棒で打ち、いばらの冠をかぶせ、釘で手と足を留め、苦い胆汁を酢に混ぜ、不義のあらゆる業を成し遂げるときのそれである。