ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXIII, Caput I 第XXIII部 第I章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 424B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 23.1.1

1

VERS. 1. Superscriptio psalmi a superiore eo distat, quod in se habet Canticum psalmi, cum in anteriore Psalmus cantici editus sit. Caeterum aequaliter praescribuntur in finem.

PL 9, 424B

この詩篇の表題は、先の詩篇のそれと、「詩篇の歌」を含んでいる点で異なる。先のものでは「歌の詩篇」と付されていたからである。しかし、どちらも同じく「終わりに向けて」と前書きされている。

Tractatus super Psalmos 23.1.2

2

Itaque secundum illam, quam in exordio attulimus de titulorum inscriptione rationem, perspicuum est psalmum hunc ob adepta per meritum boni operis spiritalis doctrinae instituta cantari: quia quando in superscriptione Psalmus cantici est, per cognitionum coelestium praedicationem gesta boni operis continentur in psalmo; cum autem Canticum psalmi est, ex operationis obedientia adeptae spiritalis scientiae hymnus ostenditur.

PL 9, 424B

したがって、我々が冒頭で表題の銘について示した道理に従えば、この詩篇は、善き業の功によって得られた霊的な教えの諸々の定めのゆえに歌われるものであることが明らかである。というのは、表題が「歌の詩篇」であるときは、天上のことどもの認識を宣べ伝えることを通じて、成し遂げられた善き業が詩篇の中に含まれ、「詩篇の歌」であるときは、業への従順によって得られた霊的な知識への賛歌が示されるからである。

Tractatus super Psalmos 23.1.3

3

Canticum enim vocis officium est: psalmus autem ex coaptatione, quam harmoniam nuncupant, organi comparatur, fitque ex imparibus ac dissimilibus modis artificis ingenio apta et consonans et amoena modulatio.

PL 9, 424C

歌とは声の務めである。これに対して詩篇は、ハルモニアと呼ばれる組み合わせによって楽器から成り立ち、釣り合わず異なる調べから、技巧を凝らす者の才によって、調和し、響き合い、快い旋律が生まれる。

Tractatus super Psalmos 23.1.4

4

Quo exemplo, variis officii nostri et scientiae ministeriis, gratum Deo opus et sibi consonans comparamus.

PL 9, 424C

この例にならって、我々の務めと知識の様々な奉仕によって、神に喜ばれ、それ自身と響き合う業を仕上げるのである。

Tractatus super Psalmos 23.1.5

5

Et hujus quidem intelligentiae ipsi nobis psalmi auctores erunt; cum quando sit in psalmo cantici per scientiae et cognitionis doctrinam boni operis praedicatio, in cantico vero psalmi per gestorum meritum gratulatio adeptae scientiae intelligatur.

PL 9, 424C

そして、この理解については、詩篇そのものが我々にとって典拠となるであろう。「歌の詩篇」においては、知識と認識の教えを通して善き業の宣べ伝えがなされ、「詩篇の歌」においては、成し遂げた業の功を通して、得た知識への喜びが示されると解されるからである。

Tractatus super Psalmos 23.1.6

6

Ob eam igitur causam in psalmo praesenti, spiritus prophetiae a gratulationis doctrina coepit. Psalmum autem ex persona prophetarum consistere, res ipsa et ratio demonstrat.

PL 9, 424C

それゆえ、この詩篇では、預言の霊は喜びの教えから始めた。そして詩篇が預言者たちの人格によって成り立っていることは、事実そのものと道理が示している。