ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIX, Caput VII 第XXXIX部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 566A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 39.7.1

1

Facta illius ad imaginem Dei anima. Corpus deinde de terra formatum. --Primum opus non habet in se assumptae aliunde alterius naturae originem. Incorporale est, quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur: fit enim ad imaginem Dei.

PL 9, 566A

その魂は神の像に造られた。次いで、体が地から成形された。――第一の業は、自らのうちに、他から取られた別の本性の起源を持たない。そのとき熟慮の判断に基づいて始められたものは、それが何であれ、体を持たない。神の像に造られるからである。

Tractatus super Psalmos 39.7.2

2

Non Dei imago; quia imago Dei est primogenitus omnis creaturae: sed ad imaginem Dei, id est, secundum imaginis et similitudinis speciem.

PL 9, 566B

神の像ではない。神の像とは、すべての被造物の初子だからである。そうではなく、神の像に従って、すなわち、像と似姿の姿に従ってである。

Tractatus super Psalmos 39.7.3

3

Divinum in eo et incorporale condendum, quod secundum imaginem Dei et similitudinem tum fiebat: exemplum scilicet quoddam in nobis imaginis Dei est, et similitudinis institutum.

PL 9, 566B

そのとき、神の像と似姿に従って造られたものにおいて、神的で体を持たないものが造られなければならなかった。すなわち、我々のうちにあるのは、神の像のある種の模範であり、似姿の設定である。

Tractatus super Psalmos 39.7.4

4

Est ergo in hac rationali et incorporali animae nostrae substantia primum, quod ad imaginem Dei factum sit. Secundi vero operis efficientia quanto differt ab institutione prima ( f. primi) ? Deus terrae pulverem accipit.

PL 9, 566B

したがって、我々の魂の、この理性的で体を持たない実体のうちに、神の像に造られた第一のものがある。しかし、第二の業の成し遂げは、最初の設定(おそらく「第一のものの」)とどれほど異なるか。神は地の塵を取る。

Tractatus super Psalmos 39.7.5

5

Nam sumitur pulvis, et terrena materies formatur in hominem, vel praeparatur: et ex alio in aliud opere ac studio artificis expolitur. Primum ergo non accepit, sed fecit: secundum non ut primum fecit, sed accepit; et tunc formavit vel praeparavit.

PL 9, 566B

塵が取られ、地の質料が人へと成形され、あるいは備えられる。そして、ある物から別の物へと、職人の働きと心遣いによって磨き上げられるからである。したがって、第一のものは受け取ったのではなく、造った。第二のものは、第一のようには造らず、受け取った。そしてそれから成形し、あるいは備えた。