ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXV, Caput XXXII 第XXV部 第XXXII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 465C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 25.32.1

1

Electis Dei scientia et pax optantur. --Cum enim propheticus sermo fidem gentium praedicet, populique hujus exacerbantis improbam voluntatem saepissime increpet, jamque salus a Deo in omnes per omnesque sit cognita, idque ex scientia dispositionis Dei notum sit: cum impietate populi exprobrata, sancti quique in spem regni coelestis vocantur ( Non enim Judaeorum Deus tantum est, et non gentium: imo et gentium: Unus enim Deus est, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 29, 30) ; postea ergo quam increpitis his qui principes Sodomorum, et principes Gomorrhaeorum esse meruerunt; tum ad gentes cognitio Dei scientiaque defluxit, et jam non intra errorem neque contradictionem inscientiae detinentur.

PL 9, 465C

選ばれた者たちに知と平和が望まれる。――実際、預言の言葉は異邦人の信仰を宣べ伝え、逆らうこの民の不正な意志をしばしば叱り、すでに救いが神からすべての人に、またすべての人を通して知られ、そのことが神の経綸の知から明らかになっているので、民の不敬虔が非難されたのち、聖徒たちはみな天の国の希望へと召される(神はユダヤ人だけの神ではなく、異邦人の神ではないのでもない。いや、異邦人の神でもある。信仰によって割礼の者を、信仰を通して無割礼の者を義とする神は、一人だからである(ローマ3:29、30))〔底本は丸括弧を閉じていない。ここで閉じて読む〕。それゆえ、ソドムの君主、ゴモラの君主となるにふさわしかった者たちが叱られたのち、そのとき神の認識と知が異邦人へ流れ出て、もはや誤りの内にも、無知の反論の内にも、留められない。

Tractatus super Psalmos 25.32.2

2

Increpitis autem sylvarum feris, taurorumque conciliis vaccisque populorum, eos qui adhuc perpetuis adversum gentium spem ac salutem infidelitatis odiis persistunt decertare, condemnat dicens: Dissipa gentes bellum quae volunt.

PL 9, 466A

林の獣たち、雄牛の群れ、諸民の牝牛たちが叱られたのち、異邦人の希望と救いに対して、不信仰の絶え間ない憎しみのうちになおもとどまって争う者たちを、彼は断罪して言う。「戦いを望む異邦人たちを散らせ」。

Tractatus super Psalmos 25.32.3

3

Pacificavit enim omnia Dominus in coelo et in terra et secundum Apostolum (Coloss. I, 20; II Cor., V, 29) , Deus in Christo erat, mundum reconcilians sibi.

PL 9, 466B

実際、主は天においても地においてもすべてを平和にした。使徒によれば(コロサイ1:20、二コリント5:29〔底本は 29。19 と読む〕)、神はキリストにおいて世界を自らと和解させていた。

Tractatus super Psalmos 25.32.4

4

Earum ergo gentium dissipationem, quae coelestis pacis foedus abnuant, magisque dissentionum volent bella, sub diversarum tamen gentium congregatione denuntiat.

PL 9, 466B

それゆえ、天の平和の契約を拒み、むしろ不和の戦いを望む異邦人たちの離散を、彼は、しかし種々の異邦人の集まりのもとで、予告している。