ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars VIII, Caput I 第VIII部 第I章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 299C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 8.1.1

1

Psalmi scopus. --Psalmus qui lectus est, inscribitur psalmus David; quia per eum Spiritus sanctus haec locutus est. Et recte ita competit psalmo; nihil enim in tempus alterum destinatur, nihil ex occultis profertur, sed omne opus ejus in praesens est.

PL 9, 299C

詩篇のねらい。――朗読された詩篇は、「ダビデの詩篇」と銘されている。聖なる霊が彼を通してこれらを語ったからである。そしてそれは、この詩篇にふさわしい。何ひとつ別の時に向けられておらず、何ひとつ隠されたものから持ち出されておらず、その業はすべて現在のことだからである。

Tractatus super Psalmos 8.1.2

2

Denique ita incipit, VERS. 1: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo?

PL 9, 300A

こうして、それはこう始まる。「主よ、誰が汝の幕屋に住み、誰が汝の聖なる山に憩うのか」(詩篇14:1)。

Tractatus super Psalmos 8.1.3

3

Oratio est simplex Dominum precantis et optantis ab eo noscere, qui mores, quod studium, quae voluntas sit cohabitaturi cum Deo, et in excelsis ejus et coelestibus quieturi.

PL 9, 300A

これは、主に祈り、彼から、神とともに住み、その高き所、天の所で憩う者の、品行は何か、熱意は何か、意志は何かを知ることを望む者の、素朴な祈りである。

Tractatus super Psalmos 8.1.4

4

Non est enim humilis cujusdam animi nec mediocris operis admisceri Deo, mereri ejusdem domicilii communionem. Ergo de quibus quaeritur, statim respondetur: ut quia arduum est atque difficile haec obtinere, quibus modis id consequendum sit intelligatur.

PL 9, 300A

神と交わり、その同じ住まいの共有にふさわしい者となることは、卑しい心の、あるいは並の業の人にできることではないからである。それゆえ、問われている者たちについて、ただちに答えられる。これらを得ることは険しく困難なのだから、どのようにしてそれに至るべきかが理解されるためである。