ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XLVII 第V部 第XLVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 289C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.47.1

1

Pauli exemplum. --Sic et beatus Paulus currit, ut apprehendat, dicens: Sequor autem ut apprehendam, in quo et apprehensus sum (Philip. III, 12) . Non lento gradu properat, neque otioso sequitur procursu; apprehensurus enim sequitur.

PL 9, 289C

パウロの例。――このように、幸いなるパウロもまた、捕らえるために走り、こう言う。「私は、捕らえようと追い求める。それにより、私もまた捕らえられたのである」(フィリピ3:12)。彼は緩やかな歩みで急ぐのではなく、怠けた駆け足で追うのでもない。捕らえようとして追うのだからである。

Tractatus super Psalmos 5.47.2

2

Et satis quidem dixisse videretur, si consecuturus sequeretur, sed vim et ipse afferre optat, et apprehendere properat, et modo (f. amplexus ) exempli corporalis invadere. Scit autem se eo ipso jam esse, quod apprehendere properat, apprehensum.

PL 9, 289C

追いついて手にするために追う、と言えば、十分であるように見えたであろう。しかし彼自身も力ずくで奪うことを望み、捕らえようと急ぎ、体の例の仕方(おそらく「抱擁」)で襲いかかろうとする。しかし彼は、捕らえようと急ぐそのことにおいて、すでに自分が捕らえられていることを知っている。

Tractatus super Psalmos 5.47.3

3

Si enim nos per corporalem naturam Deus naturae suae dissidentis homo genitus apprehendit, factus ipse quod sumus; nostrum est ad apprehendendum nunc id quod est ipse contendere, ut in eam gloriam, in quam naturam corporeae hujus corruptionis eximit, festinatio nostra se misceat: atque ita apprehendemus id in quo fuimus apprehensi, si naturam Dei consequamur, Deo ante naturam hominum consequente.

PL 9, 290A

実際、もし神が、自らの本性とは異なる本性の人として生まれ、我々であるものとなって、体の本性を通して我々を捕らえたのなら、いまや我々の務めは、彼が今あるものを捕らえようと励むことであり、彼がこの体の朽ちる本性をそこへと引き上げるあの栄光の中に、我々の急ぎが混じり合うようにすることである。こうして我々は、それにおいて自分たちが捕らえられたものを、捕らえるであろう。神が先に人間の本性に追いついたのだから、我々が神の本性に追いつくならば、である。

Tractatus super Psalmos 5.47.4

4

Apprehendenda itaque disciplina, et invadenda est quodam amplexu et in vinculo corporali: ne elabatur aut excidat.

PL 9, 290A

それゆえ、教えは捕らえられねばならず、ある種の抱擁と体の絆によって襲いかかって、逃げ去ったり落ちたりしないようにせねばならない。