ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars X, Caput II 第X部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 325C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 10.2.1

1

Deum esse cuique persuasum est, quod nollent impii.--Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.

PL 9, 325C

神がいることは誰にも確信されているが、不敬な者たちはそれを望まない。――「思慮なき者は心の中で言った、神はいない」。

Tractatus super Psalmos 10.2.2

2

Vitii humani est, pudenda eloquia verbis oris non audere committere, sed instinctu nequitiae interioris urgente, ea intra cor eloqui: dum adversum publici pudoris necessitatem voluntatis iniquitate luctante, quod pudet dici, non pudet cogitare.

PL 9, 325C

恥ずべき言葉を、口の言葉として敢えて発することはせず、内なる邪悪さの衝動に迫られて、それを心の内で言うのは、人間の悪徳である。公の恥という必然に対して、意志の不義が抗って争うため、口にするのが恥ずかしいことを、考えるのは恥ずかしくないのである。

Tractatus super Psalmos 10.2.3

3

Et idcirco stultus in corde suo dicit: Non est Deus: quia si vellet verbis oris hoc eloqui, stultus esse, sicuti est, publici assensus judicio argueretur. Quis enim mundum contuens, Deum esse non sentiat?

PL 9, 325C

それゆえ愚か者は心の中で「神はいない」と言う。もし口の言葉でこれを言おうとすれば、愚か者であるとおり、公の同意の判断によって愚か者と断じられるからである。世界を見つめて、神がいることを感じない者が誰かいるだろうか。

Tractatus super Psalmos 10.2.4

4

Sed fit frequenter, ut cum nos veri necessitas ad confessionem Dei cogat, oblectatio tamen vitiorum Deum nobis non esse persuadeat: et quod contra fidem credimus, id tamen de consilio impii cordis eloquamur.

PL 9, 326A

しかし、真理の必然が我々に神の告白を迫るときでも、悪徳の快楽が、神は我々にとっていないと我々に確信させることが、しばしば起こる。そして我々は、信仰に反して信じていることを、不敬な心の計らいから口にするのである。

Tractatus super Psalmos 10.2.5

5

Ex quo illud Dei dictum est per prophetam: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) ; quia nolunt credere, quod negare non possunt.

PL 9, 326A

これについて、神の言葉が預言者を通して語られた。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。否定できないことを、信じようとしないからである。