ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXV, Caput VII 第XXV部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 446B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 25.7.1

1

Orphanorum et viduarum duplex sensus: qui Deus horum pater, illarum judex. --Sed hanc sanctorum laetitiam, trepidatio eorum quos cum mundo vicit insequitur: id enim ait, VERS. 6: Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum et judicis viduarum.

PL 9, 446B

孤児とやもめの二重の意味:神は、一方の者たちの父であり、他方の者たちの裁き主である。――しかし、聖徒たちのこの喜びには、世界とともに彼が打ち負かした者たちの恐れおののきが続く。彼は言う、「孤児の父、やもめの裁き主である彼の面前で、彼らはかき乱される」(詩篇67:6)。

Tractatus super Psalmos 25.7.2

2

Causam turbationis hanc docuit etiam, quod pater orphanorum sit, judexque viduarum (a facie enim patris orphanorum viduarumque judicis fugient), non reliquens eos orphanos, qui agnoscentes patrem in coelis, diabolo patri, renuntiaverint, easque viduas quae legi mortuae sponsum sese secutae sunt judicans.

PL 9, 446B

彼はこの混乱の理由を、孤児の父であり、やもめの裁き主であることによっても教えた(というのは、彼らは孤児の父、やもめの裁き主の面前から逃げるからである)。天に父を認めて、父である悪魔を捨てた者たちを、孤児のまま捨て置かず、また、律法に対して死んで〔legi mortuae の取り方は定かでない。「律法に対して死んで」と取った〕花婿に従ったやもめたちを裁くのである。

Tractatus super Psalmos 25.7.3

3

Viduam enim, quae a lege sit libera, beatus Paulus transire ad nuptias alterius sine adulterii crimine docuit (Rom. VII, 3) : idque exemplum omne ad Ecclesiam, quae legis se mortua Christo postea sociaret, aptavit.

PL 9, 446C

幸いなるパウロは、律法から解放されたやもめは、姦淫の罪を負うことなく、別の者との結婚に移ることができると教えた(ローマ7:3)。そして彼は、この例をすべて、律法に対して死んでのちにキリストと結ばれる教会に当てはめた。

Tractatus super Psalmos 25.7.4

4

Est autem etiam secundum hujus saeculi fortem sensus aptissimus, ut Deus, qui advocatum nobis a Patre alium dedit, ne orphani essemus in saeculo orbatorum pater sit judexque viduarum (Joan. XIV, 18) : quia et desolatae a parentibus misereatur infantiae, viduarumque quae in se adquieverint judex sit.

PL 9, 447A

また、この世の運命〔底本は fortem。sortem と読む〕に従って解しても、きわめて適切な意味がある。すなわち、世にあって我々が孤児とならないように、父から別の弁護者を我々に与えた神は、親を失った者たちの父であり、やもめたちの裁き主である(ヨハネ14:18)。それは、神が、親に見捨てられた幼子を憐れみ、自らに拠り頼んだやもめたちの裁き主となるからである。

Tractatus super Psalmos 25.7.5

5

Judex autem ideo, quia sub nomine viduarum pleraeque non viduae sunt, quae vel delicatae in Christo nubere volunt (I Tim. V, 11) , vel fallunt humana judicia: et quia dignitas nominis in conservato proposito sit voluntatis; scrutans corda et renes Deus idcirco sit judex, quia solus earum mentem sensumque dijudicet.

PL 9, 447A

裁き主であるのは、やもめという名のもとにいる者の多くが、実はやもめではないからである。彼女らは、キリストに対して放縦になって結婚しようとし(一テモテ5:11)、あるいは人間の裁きを欺く。名の尊厳は、意志が保った決意にあるゆえに、心と腎を探る神が裁き主であるのは、ただ神だけが彼女らの精神と思いを見分けるからである。

Tractatus super Psalmos 25.7.6

6

Et quidem haec, ut dixi, secundum desolationem conditionis humanae, de orphanis viduisque sint dicta.

PL 9, 447A

そして確かに、私が言ったように、これらは、人間の境遇の寄る辺なさに従って、孤児とやもめについて言われたのである。