Tractatus super Psalmos 69.10.1
De numero coelorum non constat. --De numero vero coelorum nihil sibi humanae doctrinae temeritas praesumat. Apostolus usque ad tertium tantum coelum sese raptum intelligit.
PL 9, 773B天の数は定まっていない。――しかし天の数については、人間の教えの無謀が、何も自ら断定してはならない。使徒は、第三の天までにしか自分が引き上げられなかったと解している。
Tractatus super Psalmos 69.10.2
Plures quidem thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat (II Cor. XII, 2) , quibus necesse est proprias sedes habitationis congruae deputari.
PL 9, 773B使徒は、多くの王座、主権、権力、統治を数え入れており(二コリント12:2)、これらにはそれにふさわしい住まいの固有の座が割り当てられなければならない。
Tractatus super Psalmos 69.10.3
Sed et alia, quorum cognitionem futuris temporibus promittit, esse significat, cum ait: Et super omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (Ephes. I, 21) . Sed de numero Apostolus nihil docuit: et nescio an tacuerit, an ignoraverit.
PL 9, 774Aしかしまた、その認識を来るべき時に約束している他のものもあることを、彼は示している。「この世においてだけでなく来るべき世においても呼ばれる、あらゆる名の上に」(エフェソ1:21)。しかし、数については使徒は何も教えなかった。黙したのか、知らなかったのか、私は知らない。
Tractatus super Psalmos 69.10.4
Nunc enim et professus est se ex parte cognoscere: et tamen cum raptus ad coelos est, audisse se quae non sint loquenda testatur (I Cor. XIII, 9) .
PL 9, 774Aというのも、彼は今は部分的にしか知らないと公言しており、それでも天に引き上げられたときには、語ってはならないことを聞いたと証しているからである(一コリント13:9)。
Tractatus super Psalmos 69.10.5
Nobis sufficit plures coelos scire esse: quippe cum et coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent Dominum.
PL 9, 774A我々には、天が複数あると知ることで足りる。まことに、天の天も、天の上にある水も、主を賛美するのだから。