ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIII, Caput II 第LIII部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 646B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 53.2.1

1

Quae ei cavendae. Oratione caventur. --Sed si istae non sunt; quae ergo erunt tribulationes, ob quas clametur ad Dominum? Sunt plane et maximae, trahentes nos in profundum peccati.

PL 9, 646B

彼が警戒すべきもの。祈りによって警戒される。――しかし、これらがそうでないなら、主に向かって叫ぶべき苦難とは何であろうか。明らかに、最大のものがある。我々を罪の深みへと引きずり込むものである。

Tractatus super Psalmos 53.2.2

2

Propheta enim hominem gradibus ad aeterna scandentem ex persona sua formans, a quibus maxime malis cavere debeat docet; his namque, quae consiliorum auctoritatibus, et hortationum impulsibus, et blanditiarum illecebris nos in infernum demergunt; cum alius nos hortatur ad honores, alius otio, somno, gula, luxu ad praesentem vitam detinet, alius ad falsarum religionum superstitionem deducit, alius hortatur ad schismata, alius ad haeresim sollicitat: de quibus scriptum est, subvertunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33) .

PL 9, 646B

預言者は、段を経て永遠のものへと登る人間を自らの人格から形づくって、どのような悪を最も警戒すべきかを教えるからである。すなわち、助言の権威、勧めの衝動、甘言の誘惑によって、我々を冥界に沈めるものである。ある者は我々を名誉へと促し、ある者は暇、眠り、大食、贅沢によって我々を現在の命にとどめ、ある者は偽りの宗教の迷信へと導き、ある者は分裂へと促し、ある者は異端へと誘う。これらについて、こう書かれている。「悪しき語らいは良き習慣を覆す」(一コリント15:33)。

Tractatus super Psalmos 53.2.3

3

Namque adversus haec omnia animi nostri imbecilla natura est. Circumcursant enim undique, ac variis nos blandimentorum suorum aculeis compungunt.

PL 9, 646C

実際、これらすべてに対して、我々の精神の本性は弱い。それらは四方から駆けめぐり、その甘言の様々な針で我々を刺すからである。

Tractatus super Psalmos 53.2.4

4

Ac prima illa spes vitae est, ut irrumpentibus illis in sensum nostrum vi, fraude, dominatu, tamquam e media tribulatione clamemus ad Dominum; ut conversio nostra ad eum, conflictantibus calamitatibus, totis fidelis clamoris viribus audiatur.

PL 9, 646C

そして、命の第一の希望はこうである。それらが力、欺き、支配によって我々の感覚に侵入してくるとき、いわば苦難のただ中から、我々が主に叫ぶこと。災厄がせめぎ合うなかで、主への我々の回心が、信仰ある叫びのあらゆる力で聞き届けられるために。

Tractatus super Psalmos 53.2.5

5

Jam autem ipse clamor ad eum nostra erit requies, et ipsa conversio deprecandi maxima pars ac spes est salutis. Et idcirco ait: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Ipse enim solitus est precantibus dicere, Ecce adsum (Esai. LII, 6) .

PL 9, 647A

そしてすでに、主への叫びそのものが我々の休みとなり、嘆願へと向かうこの転向そのものが、救いの最大の部分であり希望である。だから彼は言う。「私が苦しんでいたとき、汝に、主よ、私は叫んだ。そして汝は私に耳を傾けた」。実際、主自身が、祈り求める者たちにこう言うのを常としている。「見よ、私はここにいる」(イザヤ52:6)。