ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVI, Caput VI 第LXVI部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 748B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 66.6.1

1

Sion Ecclesia. Hermon mons Phoenicis interpretatur anathema. Gentium profana religione colitur. --Additur etiam et alterius comparationis exaequatio, cum dicitur, VERS. 3: Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.

PL 9, 748B

シオンは教会。ヘルモンはフェニキアの山で、解釈すれば「アナテマ」。異邦人の俗なる宗教によって崇拝されている。――さらに別の比較の対応が加えられる。こう言われるときである。「ヘルモンの露のように、それはシオンの山に下る」(詩篇132:3)。

Tractatus super Psalmos 66.6.2

2

Ros ab Hermon in Sion non descendit; multo enim a se intervallo hi montes divisi sunt. Neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendat.

PL 9, 748C

露はヘルモンからシオンへは下らない。これらの山は互いに大きな隔たりによって分かたれているからである。また、露が場所から場所へ下ることは、自然の理にも合わない。

Tractatus super Psalmos 66.6.3

3

Sion autem est secundum doctrinam coelestem Ecclesia, vel quae nunc est, vel quae erit sanctorum, quae per resurrectionem glorificatorum, et laetantium Angelorum coetu frequentatur.

PL 9, 748C

ところでシオンは、天の教えによれば教会であり、今ある教会、あるいは聖徒たちのものとなる教会である。それは、栄光を受けた者たちの復活と、喜ぶ天使たちの集会によって満たされる。

Tractatus super Psalmos 66.6.4

4

Hermon autem mons est in Phoenice, cujus interpretatio anathema est: quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebraice Hermon dicitur.

PL 9, 748C

ヘルモンはフェニキアにある山で、その解釈は「アナテマ」である。我々のもとで「アナテマ」と呼ばれるものが、ヘブライ語ではヘルモンと言われるからである。

Tractatus super Psalmos 66.6.5

5

Fertur autem id, de quo etiam nescio cujus liber exstat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de coelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum convenerint. Sed haec praetermittamus.

PL 9, 748C

ところで、誰のものとも知れぬ書さえ存在するそのことが語り伝えられている。すなわち、天使たちが人の娘たちを欲して天から降りたとき、この極めて高い山に集まったというのである。しかしこれは措いておこう。

Tractatus super Psalmos 66.6.6

6

Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte Dei per Prophetam professio commovebat.

PL 9, 749A

律法の書に含まれていないことは、我々は知るべきでもないからである。それが思い出されたのは、ただ、神のこの山について預言者によってなされた宣言が我々を動かしたからにすぎない。

Tractatus super Psalmos 66.6.7

7

Certe hodie gentes montem hunc profana religione venerantur: et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur.

PL 9, 749A

確かに今日、異邦人はこの山を俗なる宗教によって崇めており、その名の解釈、すなわちアナテマを、不敬な迷信のまさにその座によって証している。