Tractatus super Psalmos 22.3.1
Vita austera philosophorum et haereticorum. Vota extra Ecclesiam inania, Spiritu non interpellante. --Omnia autem superstitionum genera quae extra religionem Dei sint condemnat.
PL 9, 414B哲学者と異端者たちの厳しい生き方。教会の外の誓いは、霊が執り成さないので空しい。――しかし彼は、神の信仰の外にあるあらゆる種類の迷信を断罪する。
Tractatus super Psalmos 22.3.2
Plures enim sunt in demersissimo erroris profundo locati, qui doctrinae suae perversitatem quadam inanis laboris probitate commendent.
PL 9, 414B実際、誤りの最も深い淵に置かれた多くの者たちは、自分たちの教えの曲がりを、空しい苦労のある種の廉直さによって推奨している。
Tractatus super Psalmos 22.3.3
Cernimus namque nudis philosophos corporibus algere: ipso etiam conjugiorum usu magistri abstinent: haeretici sicco panis cibo vivunt.
PL 9, 414B我々は見ている。哲学者たちが裸の体で凍えているのを。師たちは、夫婦の交わりの営みさえ慎む。異端者たちは、乾いたパンの食物で生きている。
Tractatus super Psalmos 22.3.4
Sed qui tandem otiosi hujus propositi profectus est? totum hoc inane atque ridiculum est, et cum ipsis superstitionis causis miserabile. Deo ergo vovenda sunt contemptus corporis, castitatis custodia, jejunii tolerantia.
PL 9, 414Bしかし、この無益な計画から、結局どんな益があるのか。これはすべて空しく、笑うべきものであり、迷信の原因そのものとともに惨めである。それゆえ神に誓うべきは、体の軽蔑、貞潔の保持、断食への耐えである。
Tractatus super Psalmos 22.3.5
Atque ideo ait: Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Vota enim tantum ecclesiasticae religionis utilia sunt.
PL 9, 414Bだから彼は言う。「またエルサレムにおいて、汝に誓いが果たされる。」実際、教会の信仰の誓いだけが有益だからである。
Tractatus super Psalmos 22.3.6
Quae cum et dignis Deo cantionibus, et propositae in Ecclesia observantiae studio probabuntur, tum digni erimus pro quibus Deum sanctus Spiritus interpellet. Idem namque per Prophetam loquitur, et docet.
PL 9, 414Cそれらの誓いが、神にふさわしい歌と、教会において立てられた務めへの熱意によって認められるとき、そのとき我々は、聖なる霊が神に向かって執り成すに値する者となる。実際、同じ霊が預言者を通して語り、教えるのである。
Tractatus super Psalmos 22.3.7
Ipse autem, secundum Apostolum (Rom. VIII, 26) , pro nobis inenarrabilibus gemitibus interpellat: atque ideo hic ita dictum est, VERS. 3; Exaudi orationem: non enim subsequitur, meam; ut dicentis persona possit intelligi.
PL 9, 414Cその霊自身は、使徒によれば(ローマ8:26)、言い表しえない呻きをもって我々のために執り成す。それゆえここではこう言われている。「祈りを聞き入れよ」(詩篇64:3)。「私の」とは続いていない。語る者の人格が理解されうるようにである。
Tractatus super Psalmos 22.3.8
Licet enim multi tamquam hoc deesset addiderint, non tamen in authenticis exstat. Propheta enim non suo sensu, sed inspiratus haec loquitur: Exaudi orationem.
PL 9, 414C多くの者が、これが欠けているかのように「私の」を付け加えたが、それでも真正な写本にはない。預言者は自分の思いからではなく、霊感を受けてこれらを語っているのである。「祈りを聞き入れよ」と。