ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXV, Caput X 第XXV部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 449B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 25.10.1

1

Praescientia et praedestinatio Dei. --Sed transiens ad desertum Deus, id est, ad gentium arida et desolata quondam corda transcendens, felicem illam bonae voluntatis pluviam segregavit (Galat. I, 13; Rom. VIII, 29).

PL 9, 449B

神の予知と予定。――さて、神は荒れ野へ、すなわち、かつては乾いて荒れ果てていた異邦人の心へと移り行き、あの幸いな、善き意志の雨を取り分けた(ガラテヤ1:13、ローマ8:29)。

Tractatus super Psalmos 25.10.2

2

Segregavit enim ipse ex utero matris Paulum in apostolum (Rom. VIII, 29) : quia quos et praescivit, hos et praedestinavit.

PL 9, 449C

神自身が、母の胎からパウロを使徒として取り分けたからである(ローマ8:29)。あらかじめ知った者たちを、あらかじめ定めたのだからである。

Tractatus super Psalmos 25.10.3

3

Hanc etiam eloquii praedicationisque pluviam, et in psalmo Salomon terrae ad spei securitatem nuntiavit, dicens: Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6) .

PL 9, 449C

この言葉と宣教の雨を、ソロモンも詩篇において、地に向けて、希望の確かさのために告げた。「彼は羊毛の上に降る雨のように、地にしたたるしずくのように降りて来る」(詩篇71:6)。

Tractatus super Psalmos 25.10.4

4

Et aliquibus nubibus ne super vineam pluerent meminimus esse praeceptum (Esa. V, 6) . Sanctus quoque Moyses qui sub velamento verborum communium ingentia coelestis spei sacramenta condebat, verba sua excipi ut pluviam imbremque cantavit (Deut. XXIII, 2) , pluviam irrigantem deserta et arida et praeparatam Dei haereditatem.

PL 9, 450A

また我々は、いくつかの雲に、ぶどう畑の上に雨を降らせないよう命じられたことを覚えている(イザヤ5:6)。共通の言葉の覆いのもとで、天の希望の大いなる秘義を蔵していた聖なるモーセも、自らの言葉が雨や夕立のように受け取られることを歌った(申命記23:2〔底本は XXIII。XXXII と読む〕)。それは、荒れ野と乾いた地と、備えられた神の嗣業とを潤す雨である。

Tractatus super Psalmos 25.10.5

5

Atque ideo sequitur, VERS. 10 et 11: Pluviam voluntariam segregabis Deus haereditati tuae: et infirmata est, tu vero perfecisti eam. Animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi.

PL 9, 450A

それゆえ続く。「神よ、汝は自発の雨を汝の嗣業のために取り分ける。それは弱っていたが、汝がそれを完全にした。汝の生き物たちはそこに住む。汝は汝の甘美のうちに、貧しい者のために備えた」(詩篇67:10、11)。

Tractatus super Psalmos 25.10.6

6

Providus enim voluntatum Deus, segregavit voluntariam pluviam praesciendo. Quae infirmata est, cum judicium in se mortis habuit Paulus (II Cor. I, 9) , cum Petrus scandalo crucis motus est, cum ter denegat admonitus ne negaret, cum Apostoli timent, fugiunt, diffidunt.

PL 9, 450A

実際、神は意志を見通す者であるから、予知によって自発の雨を取り分けた。その雨が弱ったのは、パウロが自らのうちに死の裁きを持ったとき(二コリント1:9)、ペトロが十字架のつまずきに動かされたとき、否むなと諭されたのに三度否んだとき、使徒たちが恐れ、逃げ、疑ったときである。

Tractatus super Psalmos 25.10.7

7

Sed quia in his bonae voluntatis esset affectus, perfecti ita sunt, ut et fundamenta ecclesiarum fierent et columnae. Haec ergo haereditati Dei pluvia segregatur.

PL 9, 450B

しかし、これらの者たちにおいて善き意志の心情があったために、彼らは完全にされ、諸教会の土台となり、柱となった。したがって、この雨は神の嗣業のために取り分けられる。