ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LV, Caput X 第LV部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 664C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 55.10.1

1

Judicii sedes ubi. Christus ut homo David nominatur. Prophetae futura enuntiant ut gesta. --Hic igitur sedes judicii erit, ubi in testimonium Israel tribus Domini adscendent ad nomen Domini confitendum, in Ecclesia scilicet, sanctorum lapidum civitate, quae domus Domini est.

PL 9, 664C

裁きの座はどこか。キリストは、人として、ダビデと呼ばれる。預言者たちは、未来のことを、すでに行われたこととして述べる。――それゆえ、裁きの座はここにあるであろう。すなわち、イスラエルへの証しとして、主の部族が主の名を告白するために上る場所、すなわち教会、聖なる石の都市、主の家である教会にある。

Tractatus super Psalmos 55.10.2

2

Ait enim, VERS. 5: Quia illic sederunt sedes in judicium, sedes super domum David. David nunc quoque, sicut in caeteris locis, Domino nomen ex corpore est.

PL 9, 665A

こう言うからである。「そこに裁きの座が、ダビデの家の上の座が置かれた」(詩篇121:5)。ダビデは、ここでもまた、ほかの箇所と同様に、主にとって、体に由来する名である。

Tractatus super Psalmos 55.10.3

3

Scriptura enim ubicumque mentionem assumendi corporis facit, David eum solita est nuncupare, nomen ei ex parente carnis assumens.

PL 9, 665A

聖書は、体を取ったことに言及するときはいつでも、彼をダビデと呼ぶのが常である。肉における親から名を取ってである。

Tractatus super Psalmos 55.10.4

4

Non est autem ex eo perturbatio intelligentiae suscipienda, quod quaedam ex praeterito prophetae locuti sint: jam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem et frequenter edidimus. Deo namque complectenti in se omnia, futura pro factis sunt.

PL 9, 665A

しかし、預言者たちが過去のこととして語ったことがあるからといって、理解に混乱を受け入れてはならない。というのは、この同じことについては、すでに多くの箇所で、しばしば説明したからである。すなわち、すべてを自らのうちに包む神にとって、未来のことは、行われたことに等しい。

Tractatus super Psalmos 55.10.5

5

Et cujus tam fidelis praescientia est, ut quae nondum gesta sunt, tamen ab eo jam perfecta et pro praeteritis habeantur et gestis. Denique statim res se futuri temporis loqui Propheta demonstrat.

PL 9, 665A

そして、その予知はきわめて信頼でき、まだ行われていないことも、神によってすでに成し遂げられ、過去のもの、行われたものとみなされる。実際、預言者は、直後に、未来の時の事柄を語っていることを示している。