ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XIII, Caput XI 第XIII部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 361B · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 13.11.1

1

Vox digna sanctis inter humanas insectationes. --Neque id tantum laudat, sed etiam illud, quod speravit in eo, non metuens quid homo sibi faciat.

PL 9, 361B

人間の迫害のただ中にある聖徒たちにふさわしい声。――彼が讃えるのはこのことだけではない。神に望みを置いたこと、人が自分に何をなそうと恐れなかったことをも讃えるのである。

Tractatus super Psalmos 13.11.2

2

Haec plane digna sanctis omnibus vox est, constantem inter insectationes humanas fidem tenere, et metu terrenae turbulentiae non moveri, speque certissima quod aliquid adversum animae aeternitatem homo effecturus sit non timere: cum post intercessionem mortis istius, in immortalem gloriam et corruptio et infirmitas nostra mutetur.

PL 9, 361B

人間の迫害のただ中で揺るぎない信仰を保ち、地上の騒乱への恐れに動かされず、人が魂の永遠に対して何かをなすのではないかということを、まったき確かな望みをもって恐れないこと、これはすべての聖徒にまことにふさわしい声である。この死の介在のあとに、我々の朽ちるものと弱さは、不死の栄光へと変えられるからである。

Tractatus super Psalmos 13.11.3

3

Atque ob id sermones suos, quibus se sperantem in Domino humanam vim protestatur non metuere, collaudat dicens: In Domino laudabo sermonem, in Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. Ob hoc ergo sermonem suum laudat in Domino, quia sperans in eo hominem non timebit.

PL 9, 361B

それゆえ、彼は、主に望みを置きつつ人間の暴力を恐れないと宣言するその言葉を、こう言って讃える。「主において私は言葉を讃える、主に望みを置く。人が私に何をなそうと恐れない」。このように彼は、自らの言葉を主において讃える。主に望みを置く者は、人を恐れないからである。