ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput XX 第LXVIII部 第XX章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 762B · 9 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.20.1

1

Cur ex pluribus regnis deletis pauca memorentur. Seon Amorrhaeus, Og Basan et Chanaan.--Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit. Et quid istud est? Tot regna eversa sunt, tot reges extincti sunt: et horum tantum fit memoria?

PL 9, 762B

なぜ多くの滅ぼされた王国のうち、わずかのものだけが記憶されるのか。アモリ人シホン、バシャンのオグ、そしてカナン。――「アモリ人の王シホン、バシャンの王オグ、カナンのすべての王国を殺した」。これは何か。これほど多くの王国が滅ぼされ、これほど多くの王たちが殺されたのに、これらだけが記憶されるのか。

Tractatus super Psalmos 68.20.2

2

Fit quidem secundum gestorum fidem paucorum memoria ex pluribus: sed hi tantum memorantur, in quibus quamvis quidem res gesta cognosceretur, tamen per conditiones virtutesque nominum spiritalis in his esset conditio subtexta.

PL 9, 762C

確かに、事績の確かさに従えば、多くの者のうちのわずかな者だけが記憶される。しかし記憶されるのは、事績が知られていても、なおその名の性質と力を通して、そこに霊的な性質が織り込まれている者たちだけである。

Tractatus super Psalmos 68.20.3

3

Nam Seon infructuosae arboris interpretatio est: quod enim nobiscum arbor infructuosa, id hebraice Seon nuncupatur, Amorrhaeus vero exacerbantis.

PL 9, 762C

シホンは「実らぬ木」の意味である。我々のもとで「実らぬ木」と呼ばれるものは、ヘブライ語で「シホン」と言われるからである。アモリ人は「苛立たせる者」の意味である。

Tractatus super Psalmos 68.20.4

4

Has ergo sub horum nominum significatione infructuosas in nobis exacerbantibus virtutes delevit, infructuosos scilicet principes, qui nos qui exacerbabamus in Dominum obtinebant: et ob id secundum dictum evangelicum exemplo infructuosae arboris excisos.

PL 9, 762C

それゆえ神は、これらの名の意味のもとで、〔主を〕苛立たせていた我々のうちにある、実らぬ力を滅ぼした〔exacerbantibus の係りは定かでない。「我々」に係けて解した〕。すなわち、実らぬ君主たち、主を苛立たせていた我々を捕らえていた者たちである。それゆえ、福音書の言葉に従って、実らぬ木の例のように切り倒された。

Tractatus super Psalmos 68.20.5

5

Og vero rex interpretationem habet maceriae sive valli: Basan vero confusionis sive pudoris.

PL 9, 762C

王オグは、「隔ての壁」あるいは「防壁」の意味をもち、バシャンは「辱め」あるいは「恥」の意味をもつ。

Tractatus super Psalmos 68.20.6

6

Regem hunc ergo confusionis pudorisque nostri exstinxit, solvens, secundum Apostolum, maceriam (Eph. II, 14) : vel vallum, id est, quo a cognitione Dei prohibebamur, obstaculum diruens. Occidit deinde omnia regna Chanaan.

PL 9, 762D

それゆえ神は、我々の辱めと恥の王を滅ぼした。使徒によれば隔ての壁を解き(エフェソ2:14)、あるいは防壁、すなわち神の認識から我々を妨げていた障害を取り壊して。次に、カナンのすべての王国を殺した。

Tractatus super Psalmos 68.20.7

7

Maledictum Chanaan esse Genesis docet (IX, 25), et esse servum fratrum suorum, ob contumeliosam ejus in patrem injuriam. Interpretatio autem nominis Chanaan motio est.

PL 9, 762D

カナンが呪われた者であり、その兄弟たちの僕であることを、創世記は教える(創世記9:25)。父に対する彼の侮辱的な不当行為のゆえである。カナンという名の解釈は「動くこと」である。

Tractatus super Psalmos 68.20.8

8

Quae igitur nos in vitia et in maledictam impietatem commovebant, atque in nos vi sua ac potestate regnabant, Dominus exstinxit.

PL 9, 763A

それゆえ、我々を悪徳と呪われた不敬虔へと動かし、その力と権力をもって我々の上に君臨していたものを、主は滅ぼした。

Tractatus super Psalmos 68.20.9

9

Quod autem per varias virtutes, quae in filiis obedientiae operantur, non regnent peccata in nobis, Apostolum audiamus dicentem: Non regnet amplius in mortali corpore vestro peccatum (Rom. VI, 12) . Regna ergo haec occisa sunt: jam enim non dominantur in nobis.

PL 9, 763A

しかし、従順の子らのうちに働く様々な力によって、罪が我々のうちに君臨しないことについて、使徒の言うところを聞こう。「それゆえ、罪が汝らの死ぬべき体において、もはや君臨してはならない」(ローマ6:12)。それゆえ、これらの王国は殺された。もはや我々のうちに支配していないからである。