ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars VI, Caput III 第VI部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 292B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 6.3.1

1

Et de his quidem testis est nobis beatus Apostolus ita dicens: Prout legentes potestis intelligere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est (Ephes. III, 4 et 5) .

PL 9, 292B

これらについて、我々には幸いなる使徒が証人であり、こう言っている。「汝らは読んで、キリストの秘義における私の理解を悟ることができる。それは、他の時代には人の子らに知られなかったが、今は啓示されたとおりである」(エフェソ3:4、5)。

Tractatus super Psalmos 6.3.2

2

Et rursum: Mihi minimo omnium sanctorum haec gratia data est in gentibus, evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare quae sit distributio sacramenti ejus, quod absconditum est a saeculis in Deo (Ibid. 8 et 9) .

PL 9, 292C

またさらに、「すべての聖徒たちのうち最も小さい私に、この恩寵が異邦人たちの中で与えられた。キリストの測り知れない富を福音として告げ、世々の前から神のうちに隠されていた、その秘義の配分がいかなるものかを明らかにするためである」(エフェソ3:8、9)。

Tractatus super Psalmos 6.3.3

3

Hoc est ergo occultum, de quo et Dominus ait: Non est absconsum quod non cognoscatur, neque opertum quod non revelabitur (Matth. X, 26) . Sed psalmus occulta continet, non occultum. Recte ita: nam consequentia docent plura fuisse, non unum.

PL 9, 292C

これこそ、それゆえ、隠されたことであり、それについて主もまた言った。「知られずに済むような隠されたものはなく、明らかにされないような覆われたものもない」(マタイ10:26)。しかし、詩篇が含んでいるのは、一つの隠されたことではなく、複数の隠されたことである。それは正しい。続く箇所が、ひとつではなく多くあったことを教えるからである。

Tractatus super Psalmos 6.3.4

4

Est enim occultum, Deum salutis humanae causa, non in coelesti gloria et claritate nominis sui adfuisse, sed formam humani corporis induisse.

PL 9, 292C

すなわち、神が人の救いのゆえに、天の栄光と自らの名の輝きのうちに臨んだのではなく、人の体の形をまとった、ということが、隠されたことである。

Tractatus super Psalmos 6.3.5

5

Est et occultum, naturam in eo carnis humanae, non ex communi originis genere induisse, sed extitisse ex virgine et editam virgine fuisse, absque nascendi initio procreatam.

PL 9, 292C

また、彼において人の肉の本性が、起源の共通の類に基づいてまとわれたのではなく、〔その本性が〕おとめから現れ出て、おとめによって産み出され、生まれることの始まりなしに造り出された〔文が乱れている。induisse の主語を神、extitisse 以下の主語を肉の本性と取った〕、ということも、隠されたことである。

Tractatus super Psalmos 6.3.6

6

Est occultum, cum qui mortuus sit ex morte vixisse, gloriam immortalitatis ex corpore resumentem. Sed non is quidem finis est.

PL 9, 293A

死んだ者が死から生き、不死の栄光を体から取り戻した、ということも、隠されたことである。しかし、これはまだ終わりではない。