ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLIV, Caput VI 第XLIV部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 601B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 44.6.1

1

Malitia omnibus inest. Malitia multiplex in corde. --Sed Propheta multa in se esse meminit, quae spei suae conentur obsistere: et ideo subjecit, VERS. 115: Declinate a me maligni; et scrutabor mandata Dei mei.

PL 9, 601B

悪意はすべての者のうちにある。悪意は心の中で多様である。――しかし預言者は、自分の希望に立ちはだかろうとするものが自分のうちに多くあることを覚えていた。それゆえこう付け加えた。「悪しき者たちよ、私から離れよ。私は私の神の戒めを探求しよう」(詩篇118:115)。

Tractatus super Psalmos 44.6.2

2

Doctrinae coelestis ratio admonet ut dictum hoc referendum ad personam hominum, quibus insit malignitas, existimetur.

PL 9, 601B

天の教えの道理は、この言葉を、悪意の宿る人々の人格に関わるものと解すべきだと告げている。

Tractatus super Psalmos 44.6.3

3

Propheta enim, qui gentes docet, qui verbum Dei praedicat, jubet ut a se universi maligni declinent: quia congregatio sanctorum ad malitiae operarios sit indigna. Et nescio quem possit excipere.

PL 9, 601B

異邦人を教え、神の言葉を宣べ伝える預言者は、悪しき者たちがみな自分から離れるよう命じる。聖徒たちの集いは悪の働き手にふさわしくないからである。そして、誰がそこから除外されうるのか、私は知らない。

Tractatus super Psalmos 44.6.4

4

Omnibus enim per naturae demutabilis voluntatem malitia adjacet, ipsisque apostolis verbo licet jam fidei emundatis atque sanctis, non abesse tamen malitiam per conditionem communis nobis originis docuit Dominus, dicens: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris (Luc. XI, 13) .

PL 9, 601C

というのは、変わりうる本性の意志によって、悪意はすべての者のそばにあるからである。使徒たち自身でさえ、信仰の言葉によってすでに清められ聖とされていても、我々に共通の起源という条件のゆえに悪意がないわけではないと、主は教えて言った。「それゆえ、汝らは悪い者でありながら、善いものを自分の子らに与えることを知っているなら」(ルカ11:13)。

Tractatus super Psalmos 44.6.5

5

Nostrum autem est et malos amare, et bonos ad bonitatem docere, secundum eum, qui universos ad se potius invitat, dicens: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .

PL 9, 602A

だが、悪い者をも愛し、善い者を善へと教えることは、我々の務めである。あらゆる者をむしろ自分のもとに招く者に従ってである。彼はこう言う。「疲れている者、重荷を負っている者は、みな私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。

Tractatus super Psalmos 44.6.6

6

Sed scit Propheta plures malignitates in occulto humani cordis esse. Secundum enim Domini dictum, De intus exeunt cogitationes malae, caedes, moechiae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae (Matth. XV, 19) . Haec enim sunt, quae communem hominem faciunt.

PL 9, 602A

しかし預言者は、人の心の隠れたところに、多くの悪意があることを知っている。主の言葉によれば、「内から悪い思い、殺人、姦淫、淫行、盗み、偽り、冒瀆が出てくる」(マタイ15:19)からである。これらこそ、人を汚れたものとするものである。

Tractatus super Psalmos 44.6.7

7

Hujusmodi igitur ut a se declinent adversantes fidei suae postulat. Obsistunt enim innocentiae studiis, obsistunt doctrinae spiritali: atque his per consiliorum suorum assiduam familiaritatem se ingerentibus, non vacant animo Dei mandata scrutari: quia maligni viri praesentia multum eum qui mandata Dei scrutari velit, impediat.

PL 9, 602A

それゆえ、こうした者たちが、自分の信仰に敵対して自分から離れるよう、彼は求める。彼らは無垢への熱意に立ちはだかり、霊的な教えに立ちはだかる。しかも、彼らが自分たちの勧めをもってたえず親しく入り込んでくるので、神の戒めを探求する心の余裕がない。悪しき者の存在は、神の戒めを探求しようとする者を大いに妨げるからである。