Tractatus super Psalmos 54.7.1
Pes carnis, et pes animi quid. --Pes est pars corporis, omne corpus in res efficiendas agendasque circumferens.
PL 9, 656B肉の足、心の足とは何か。――足は体の一部であり、体全体を、なすべき事、行うべき事へと運ぶ。
Tractatus super Psalmos 54.7.2
Et quia Scriptura per corporalia spiritalia docet, et invisibilia per visibilia demonstrat; sub pedis nomine motus mentis nostrae incessusque significat, ut in hoc eodem propheta: Mei autem paulo minus moti sunt pedes (Psal. LXXII, 2) .
PL 9, 656Cそして、聖書は体的なものを通して霊的なものを教え、見えるものを通して見えないものを示すので、足という名のもとに、我々の精神の動きと歩みを意味する。この同じ預言者において、こうである。「しかし私の足は、もう少しで動かされるところであった」(詩篇72:2)。
Tractatus super Psalmos 54.7.3
Utique hi semper carnales moventur in corpore: et quomodo periculi res est, quod pene sint moti, quorum ut semper moveantur proprium officium est?
PL 9, 656C確かに、この肉の足は体において常に動かされている。では、常に動くことがその固有の務めである足が、あやうく動かされるところだったということが、どうして危険な事柄であろうか。
Tractatus super Psalmos 54.7.4
Sed et in Evangeliis Dominus pedes alios significans, dextrum scandalizantem jussit abscindi, dicens: Et si pes tuus dexter scandalizat te, abscinde eum (Matth. V, 30; Marc. IX, 44; Matth. XVIII, 8) .
PL 9, 656Cだが福音書においても、主は別の足を意味して、つまずかせる右の足を切り落とせと命じ、言った。「もし汝の右の足が汝をつまずかせるなら、それを切り落とせ」(マタイ5:30、マルコ9:44、マタイ18:8)。
Tractatus super Psalmos 54.7.5
Numquid si in pede dextro scandalum est, minus scandalizabit sinister? Aut quid illa pars corporis potest tentationis afferre, cum ipsa absque aliquo appetitionis affectu solum in re habeat ministerium necessariae servitutis?
PL 9, 656Cもし右の足につまずきがあるなら、左の足はつまずかせることが少ないのか。あるいは、体のその部分は、欲求の情もなしに、ただ必要な奉仕の務めだけを事において持つのに、どんな誘惑をもたらしうるのか。
Tractatus super Psalmos 54.7.6
Ergo ut oculi mentis, ita et pedes intelligendi sunt, habentes in se et intelligentiae visum, et voluntatis motionem.
PL 9, 656Dゆえに、精神の目と同じように、足もまた、理解の視覚と意志の動きをそれ自体のうちに持つものとして、理解されるべきである。