ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIX, Caput X 第XXXIX部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 567C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 39.10.1

1

Piorum conspectus tristis impiis, laetus justis. --Sequitur deinde, VERS. 74: Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi. Consuetudo impiorum est, ut conspectis religiosis viris tristes sint.

PL 9, 567C

敬虔な者の姿は、不敬な者には悲しく、義人には喜ばしい。――次いで続く。「汝を畏れる者たちは私を見て、喜ぶであろう。私が汝の言葉に望みを置いたからである」(詩篇118:74)。信心深い人々を見て悲しむのは、不敬な者たちの習いである。

Tractatus super Psalmos 39.10.2

2

Oderit enim necesse est, ebriosus sobrium, continentem impudicus, justum iniquus: et tamquam conscientiae onus, praesentiam sancti cujusque non sustinet.

PL 9, 567C

酔う者は素面の者を、不貞な者は節制する者を、不義の者は義人を、憎まざるをえないからである。そして、あたかも良心の重荷のように、聖なる者の現前に耐えられない。

Tractatus super Psalmos 39.10.3

3

Contra vero ad conspectum viri fidelis, religiosi omnes quibus timor Dei est laetantur, et vel solo corporeae contemplationis visu gratulantur, modo avium herbarumque quarumdam, quae visae tantum et conspectae morbis aliquibus et infirmitatibus medentur.

PL 9, 567C

これに対し、信仰ある者の姿を見て、神への畏れを持つ信心深い者たちはみな喜び、ただ体をもって眺める視覚だけでも感謝する。見られただけで、あるいは眺められただけで、何らかの病や弱さを癒す、ある種の鳥や草のようにである。

Tractatus super Psalmos 39.10.4

4

Utilis ergo est et sancti praesentia timentibus Deum: quia necesse est profectum aliquem ex contemplatione ipsius consequantur. Sed Propheta non hoc in se solum contuendum putat, quod caducis ac promiscuis oculis subjectum est.

PL 9, 568A

したがって、聖なる者の現前は、神を畏れる者たちにとっても有益である。その観想から必ず何らかの進歩を得るからである。しかし預言者は、自分において見られるべきものが、朽ちやすく雑多な目に服するものだけだとは考えない。

Tractatus super Psalmos 39.10.5

5

Vult ille probitatem vitae suae conspici, vult justitiam suam et religionem et continentiam cerni, Non enim tantum, quia vident eum, timentes Deum laetabuntur; sed quia vident eum in verba Dei sperantem: et sperantem non mediocriter, neque confuso humanae opinionis errore; sed dicentem cum libertate id quod consequitur.

PL 9, 568A

彼は、自らの生の廉直が見られ、自らの義と信仰と節制が見て取られることを望む。神を畏れる者たちが喜ぶのは、ただ彼を見るからというだけでなく、神の言葉に望みを置く彼を見るからである。しかも、並の望みではなく、人間の思いなしの混乱した誤りによるのでもなく、続く句にあることを自由をもって語る者としてである。