ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXX, Caput XIV 第XXX部 第XIV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 510A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 30.14.1

1

Recti cordis cognitaeque justitiae auctor Deus. --VERS. 7 et 8. Sequitur deinde hic versus: Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam.

PL 9, 510A

正しい心と、知られた義の創始者は神である。――次に、この節が続く。「私は、心の正しさのうちに汝に告白する、私が汝の義の裁きを学んだことにおいて。汝の義の定めを私は守る」(詩篇118:7、8)。

Tractatus super Psalmos 30.14.2

2

Abjicienda ergo est omnis animae perversitas, et directo atque in nullam aliam partem deflexo corde est confitendum: ne decedat animus in saeculi curam, ne ex illis doctrinae Dei semitis in devia evagetur.

PL 9, 510A

それゆえ、魂のあらゆる曲がりは捨てられねばならず、まっすぐで、ほかのどちらにも逸れていない心によって、告白されねばならない。心が世の思い煩いへと去ることのないように、神の教えのあの小道から、道を外れてさまようことのないように。

Tractatus super Psalmos 30.14.3

3

Sed directae hujus confessionis ea causa est, quae consequenti versu continetur: In eo quod didici judicia justitiae tuae. Primum igitur oravit, ut ad custodiendas justificationes directae viae ipsius fierent.

PL 9, 510B

しかし、この正しい告白の理由は、次の節に含まれている。「私が汝の義の裁きを学んだことにおいて」。それゆえ、彼はまず、義の定めを守るために、自らの道が正されるようにと祈った。

Tractatus super Psalmos 30.14.4

4

Secundo in nullo confundendum se esse subjecit, cum in omnia Dei mandata respiceret. Tertio quoque in directione cordis Deo se confessurum spopondit ob id, quia judicia justitiae ejus didicisset; per doctrinam scilicet directi cordis cognitaeque justitiae, laudem Deo reddens.

PL 9, 510B

第二に、神のすべての戒めを見つめるとき、何によっても恥をかくことはないと付け加えた。第三に、心の正しさのうちに神に告白すると約束した。神の義の裁きを学んだからである。すなわち、正しい心と知られた義の教えを通して、神に賛美を返すのである。

Tractatus super Psalmos 30.14.5

5

Sed justitiae cognitae hic fructus est, ut justificationes Dei retineantur: et idcirco subjecit: Justificationes tuas custodiam. Qui enim didicisse judicia Dei fructus est, nisi cognitionem nostram justificationum observantia consequatur?

PL 9, 510B

しかし、知られた義の実りとは、神の義の定めが保たれることである。それゆえ彼は付け加えた。「汝の義の定めを私は守る」。実際、我々の認識に義の定めの遵守が伴わないなら、神の裁きを学んだことは、何の実りであろうか。