ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XL, Caput VIII 第XL部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 575B · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 40.8.1

1

Veritas. Persecutionis necessitas et utilitas. --Veritas ergo est in praeceptis Dei. Veritas nihil falsum, nihil incertum, nihil imperfectum habet. Persecutio autem justo intentata, iniqua est.

PL 9, 575B

真理。迫害の必然と益。――それゆえ真理は神の掟のうちにある。真理には、偽りも不確かさも不完全さも一切ない。しかし、義人に向けられる迫害は不義である。

Tractatus super Psalmos 40.8.2

2

Iniquitas enim praedicatorem necesse est oderit veritatis: sed auxilium a Deo est veritatis praedicatori. Graves enim meminit has esse persecutorum molestias: et quia justo utiles sint, non putat amovendas.

PL 9, 575B

不義は、真理を宣べる者を憎まずにはいないからである。しかし、真理を宣べる者には、神からの助けがある。彼は、迫害者たちの煩わしさが重いことを覚えているが、それが義人にとって有益であるがゆえに、取り除かれるべきだとは考えない。

Tractatus super Psalmos 40.8.3

3

Periculosa namque otiosae fidei pax est, et faciles securis excubiis insidiae sunt. Bellis autem exercitatum virum non cito doli capient: et glorioso certamine opus est, ut corona victoriae deferatur. Ob quod non orat sibi adimi causam certandi, sed tribui auxilium vincendi.

PL 9, 575C

怠惰な信仰の平穏は危険であり、安んじた見張りには罠が容易である。しかし、戦いに鍛えられた者を、欺きはたやすくは捕らえない。勝利の冠が授けられるには、栄えある戦いが必要である。それゆえ彼は、戦う理由が自分から取り去られることではなく、勝つための助けが与えられることを祈る。