ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXV, Caput XIII 第XXV部 第XIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 451C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 25.13.1

1

Hic Spirutus sancti donis ornati, post gloria immortali sunt decorandi. --Ad has enim easdem virtutes quae ad pulchritudinem domus vel spolia divident, vel ipsae sunt spolia, divinus sermo se retulit, dicens, VERS. 14: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in viriditate auri.

PL 9, 451C

この世で聖なる霊の賜物によって飾られた者たちは、のちに不滅の栄光によって飾られねばならない。――神的な言葉は、家の美しさのために戦利品を分けるか、あるいは自らが戦利品であるこれらの同じ力に立ち返り、こう言った。「たとえ汝らが分け前の間に眠るとしても、鳩の翼は銀を被せられ、その背の後ろは黄金の緑のうちにある」(詩篇67:14)。

Tractatus super Psalmos 25.13.2

2

Prophetae vota sunt, quibus manere in mediis cleris haec ad pulchritudinem domus divisa spolia exoptat: ut usque ad consummationis suae diem (quia significari mors soleat in somno) in domus pulchritudine perseverent.

PL 9, 452A

これは預言者の願いである。彼は、家の美しさのために分けられたこれらの戦利品が、分け前の真ん中にとどまることを望んでいる。すなわち(眠りによって死が意味されるのが常であるから)自らの完成の日まで、家の美しさのうちに堅くとどまるようにである。

Tractatus super Psalmos 25.13.3

3

Qui quidem sunt in usum praedicationis, tamquam deargentatae pennae columbae, id est sancti Spiritus munere ornatuque pretiosi.

PL 9, 452A

彼らは宣教の用に供される者として、いわば銀を被せられた鳩の翼、すなわち聖なる霊の賜物と飾りによって貴い者である。

Tractatus super Psalmos 25.13.4

4

In his autem quae post eos sunt, in auri viriditate consistent: ut his post praedicationem Evangelii honor regius et indefessa aeternitas ex conscientiae suae fructu in auri viriditate reddatur: dum et aurum refertur ad honorem, et viriditate vigor aeternus ostenditur.

PL 9, 452A

しかし、彼らの後ろにあるものにおいては、黄金の緑のうちに立つであろう。それは、福音の宣教ののち、彼らに、自らの良心の実によって、王にふさわしい栄誉と疲れることのない永遠が、黄金の緑のうちに与えられるためである。黄金は栄誉に関係づけられ、緑によって永遠の活力が示される。

Tractatus super Psalmos 25.13.5

5

Posteriora itaque dorsi, quae interscaplia, τὰ μετάφρενα, magis graecus sermo significat, id est quae bonae conscientiae atque honoris posteriora sint tempore, ultra praedicationis hujus honorem sunt honoranda: cum interim deargentatae pennae sub munere sancti Spiritus permanentes, post etiam ad conscientiae suae fructum auri viriditatem, id est florem honoris perpetui consequentur.

PL 9, 452A

それゆえ、「背の後ろ」は、ギリシア語がむしろ「肩甲骨の間」、タ・メタプレナと意味するものであり、すなわち、善き良心と栄誉のうち、時において後ろにあるものである。それらはこの宣教の栄誉を越えて栄誉を受けるべきである。一方、銀を被せられた翼は、聖なる霊の賜物のもとにとどまりつつ、のちには、自らの良心の実によって、黄金の緑、すなわち永続する栄誉の花をも得るであろう。