ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIII, Caput XI 第XXXIII部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 531B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 33.11.1

1

Gradus ad cursum viae Dei. Via vitae angusta. --Sed concluduntur omnia suo ordine, suis rebus.

PL 9, 531B

神の道を走るための段階。命の道は狭い。――しかし、すべてはそれぞれの順序に、それぞれの事柄に従って結ばれている。

Tractatus super Psalmos 33.11.2

2

Superius enim ait, Viam injustitiae amove a me: deinde subjecit, Viam veritatis dilexi: tertium id sequitur, Adhaesi testimoniis tuis: nunc deinde ita finit, VERS. 32: In via praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

PL 9, 531B

前には彼は言った。「不義の道を私から取り除け」。次に付け加えた。「私は真理の道を愛した」。第三にこれが続く。「私は汝の証しにすがった」。今、次のように締めくくる。「私は汝の掟の道を走った、汝が私の心を広げたとき」(詩篇118:32)。

Tractatus super Psalmos 33.11.3

3

Per gradus ad id ventum est, Viae iniquitatis amotae, viae veritatis dilectae, testimoniorum indivisibili societate; ut in via mandatorum Dei curreretur.

PL 9, 531C

段階を経てそこへ至った。不義の道が取り除かれ、真理の道が愛され、証しとの分かちがたい交わりがあって、神の戒めの道を走るに至ったのである。

Tractatus super Psalmos 33.11.4

4

Sed via quae ad vitam ducit, et angusta, et tribulata est; angusta, quia diligenter et caute in ea ingrediendum est; tribulata, quia per multas tribulationes et passiones aditur. Et insolens Propheta existimabitur qui se viam hanc currere glorietur?

PL 9, 531C

しかし、命へと導く道は、狭く、また苦難に満ちている。狭いのは、その道には注意深く慎重に入らねばならないからであり、苦難に満ちているのは、多くの苦難と受難を通ってそこへ至るからである。それでも、この道を走ると誇る預言者は、不遜と見なされるであろうか。