ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXV, Caput XII 第XXXV部 第XII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 547C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 35.12.1

1

Sit et in manibus. --Sed neque meditatio legis, neque ipsa dilectio impensa sufficiet, nisi fructum operum et voluntatis efficientia consequatur. Neque in hoc propheta cessavit: ait enim, VERS. 48: Et erexi manus meas ad mandata tua quae dilexi valde.

PL 9, 547C

手にもあらねばならない。――しかし、律法の思い巡らしも、費やされた愛そのものも、業の実りと意志の実現がそれに続かなければ足りない。預言者はこの点でも怠らなかった。彼は言うからである。「そして私は、私が強く愛した汝の戒めへと私の手を挙げた」(詩篇118:48)。

Tractatus super Psalmos 35.12.2

2

Manus ad mandata ea quae diligebat erexit; non utique contumeliosas aut procaces, sed mandatis humilitatis servientes, sed operibus misericordiae insistentes, sed fidei praecepta peragentes.

PL 9, 547C

彼は、自分が愛していた戒めへと手を挙げた。それは決して侮辱的で無礼な手ではなく、へりくだりの戒めに仕える手、憐れみの業に励む手、信仰の掟を果たす手である。

Tractatus super Psalmos 35.12.3

3

Operis vero officium semper oportet esse intentum, et nulla interdum negligentis otii dissimulatione cessare. In hoc quoque se manere propheta testatur, dicens: Et exercebar in justificationibus tuis. Exercitatio assiduitatem operationis ostendit.

PL 9, 547D

業の務めは常に張りつめていなければならず、怠惰の暇を装って途切れてはならない。預言者はこの点にもとどまっていると証言して言う。「そして私は汝の義の定めのうちに励んでいた」。励むことは、業の絶え間なさを示している。

Tractatus super Psalmos 35.12.4

4

Frequentem itaque sibi esse, et semper intentam praeceptorum observantiam docet ad illas, de quibus superius memoravimus, coelestium justificationum efficientias, nunc se in justificationibus praesentis, et ex futuris adumbratae legis exercens.

PL 9, 548A

こうして彼は、自分にとって、掟の遵守が頻繁で、常に張りつめていることを教えている。前に我々が述べた天の義の定めの成就に向けて、今、現在の、また未来のものから影として示される律法の義の定めのうちに励みつつ。