ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLIV, Caput VII 第XLIV部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 602B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 44.7.1

1

Calumniae contra spem Christianam. Oratio adversus eas. --Et quia Dei opus est misericordia, ut in familiam ejus recepti a dominatu malignorum horum liberemur; propheta orat dicens, VERS, 116: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.

PL 9, 602B

キリスト教の希望に対する中傷。それに対する祈り。――我々がその家に迎え入れられ、この悪しき者たちの支配から解放されるためには、神の憐れみが必要である。それゆえ預言者は祈ってこう言う。「汝の言葉に従って私を受け入れよ。そうすれば私は生き、私の待望において私を恥じ入らせるな」(詩篇118:116)。

Tractatus super Psalmos 44.7.2

2

Propheta exspectat et sperat: nihil praesens, nihil temporarium sectatur. Plures autem sunt, qui hanc exspectationem fidei nostrae arguunt et irrident, dicentes talia: Quid jejunia, quid continentia, quid castitas, quid jactura patrimoniorum utilitatis auferet?

PL 9, 602B

預言者は待ち望み、希望する。現在のものも、一時的なものも追い求めない。ところが、我々の信仰のこの待望を責め、あざ笑う者は多く、こんなことを言う。断食、節制、貞潔、財産の喪失は、何の益をもたらすのか。

Tractatus super Psalmos 44.7.3

3

Ubi spes vestra est, o Christiani? Mors aequaliter dominatur universorum: in omnium corporum naturas commune jus illi est. Quin etiam universis nos bonis saeculi fruimur, et vitae verae licentia utimur: et in quo tandem nobis spei vestrae exspectatione praestatis?

PL 9, 602C

諸君の希望はどこにあるのか、キリスト教徒たちよ。死は等しくすべての者を支配している。あらゆる体の本性に対して、死は共通の権利を持つ。それどころか、我々はこの世のあらゆる善を享受し、真の生の自由を用いている。それなのに、諸君の希望の待望において、諸君は結局どの点で我々にまさっているのか。

Tractatus super Psalmos 44.7.4

4

Non confundi ergo se in hac exspectatione sua Propheta orat: sed ut maneat confidens, et fructus verae illius vitae quam exspectat accipiat. Scit enim se nondum vivere, licet vivat. Vita enim nostra, secundum Apostolum, absconsa in Christo est (Coloss. III, 3) .

PL 9, 603A

それゆえ預言者は、自分がこの待望において恥じ入ることのないように、そして確信を保ち、待ち望むあの真の生の実りを受けるようにと祈る。彼は、生きていても、まだ生きていないことを知っているからである。我々の生命は、使徒によれば、キリストのうちに隠されている(コロサイ3:3)。

Tractatus super Psalmos 44.7.5

5

Et idcirco ait: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: quia verae illius et indeficientis vitae exspectatione ac spe detinetur. Sperat enim aeternitatem, sperat regnum coelorum, sperat regnum Dei, sperat spiritales benedictiones in coelestibus in Christo. In hac spe, in qua non confundetur, rogat ut suscipiatur et vivat.

PL 9, 603A

それゆえ彼は言う。「汝の言葉に従って私を受け入れよ。そうすれば私は生きる」。あの真の、尽きることのない生への待望と希望に、彼は捕らえられているからである。彼は永遠を望み、天の王国を望み、神の王国を望み、キリストにおいて天にある霊的な祝福を望む。恥じ入ることのないこの希望のうちに、彼は、受け入れられて生きるよう願う。