ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXVII, Caput XVII 第XXXVII部 第XVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 559A · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 37.17.1

1

Timentium Deum duo genera. --Non nudum autem hoc, neque solitarium propheta posuit, cum dicit: Particeps sum ego omnium timentium te.

PL 9, 559A

神を畏れる者には二つの種類がある。――預言者が「私は、汝を畏れるすべての者とともにあずかる者である」と言うとき、これを裸のまま、単独で置いたのではない。

Tractatus super Psalmos 37.17.2

2

Plures sunt timentes Deum, et tamen inobedientes: plures sunt timentes Deum et tamen infideles; quos naturae suae conditio timori quidem Dei subdit, sed voluntatis suae perversitas ab obsequiis Dei avocat.

PL 9, 559A

神を畏れながら、なお不従順な者は多い。神を畏れながら、なお不信仰な者は多い。彼らを、その本性の条件は確かに神への畏れに従わせるが、自らの意志の曲がりが、神への従順から引き離す。

Tractatus super Psalmos 37.17.3

3

Atque ob id non suffecisset Prophetae dixisse ita: Particeps sum ego omnium timentium te; nisi addidisset: et custodientium mandata tua. Timor enim fidei in sola obedientia est, et metus religionis in obsequela est. Horum itaque particeps est, qui timorem suum in mandatorum Dei custodia comprobabunt.

PL 9, 559A

それゆえ預言者は、「私は、汝を畏れるすべての者とともにあずかる者である」とだけ言っても足りなかったであろう、「汝の戒めを守る者の」と付け加えなかったなら。信仰の畏れは、ただ従順のうちにあり、信仰への恐れは、服従のうちにあるからである。したがって彼は、自らの畏れを神の戒めの遵守において証しする者たちにあずかる者である。