ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars IV, Caput XVII 第IV部 第XVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 259C · 9 sectiones

Tractatus super Psalmos 4.17.1

1

Qui scil. inter pios impiosque medii. --Qui credit, inquit, non judicabitur. Quid enim necesse est judicare credentem? judicium enim ex ambiguis rebus exsistit, et ambiguitate adempta, judicii non desideratur examen.

PL 9, 259C

すなわち、敬虔な者たちと不敬虔な者たちの中間にいる者たち。――「信じる者は裁かれない」と彼は言う。実際、信じる者を裁く必要がどこにあるか。裁きは曖昧な事柄から生じ、曖昧さが取り去られれば、裁きの吟味は求められないからである。

Tractatus super Psalmos 4.17.2

2

Ex quo ne infideles quidem necesse est judicari; quia ambiguitas quin ( alias cum) infideles sint, non resedit. Sed adempto in credentes non credentesque judicio, causam Dominus judicii et auctores in quos judicari necesse esse adjecit.

PL 9, 259C

このことから、信じない者たちさえ裁かれる必要はない。彼らが信じない者たちであるかどうかについて、曖昧さは残っていないからである(別本では「信じない者たちである以上」)。だが、信じる者と信じない者に対する裁きが取り去られたのち、主は、裁きの理由と、その裁きを受けなければならない原因をなす者たちとを付け加えた。

Tractatus super Psalmos 4.17.3

3

Sunt enim aliqui inter impios piosque qui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprie, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum; nec infidelitati deputandi, quia aliquid habeant et fidei.

PL 9, 259D

というのは、不敬虔な者たちと敬虔な者たちの間には、中間にある者たち、両方が混ざった者たちがいるからである。彼らは、そのどちらにも本来は属さない。両方から成り立っているからである。信仰に混ぜ入れられるべきでもない。彼らには不信の何かが混じっているからである。不信に帰せられるべきでもない。彼らにも信仰の何かがあるからである。

Tractatus super Psalmos 4.17.4

4

Plures namque Dei metus in Ecclesia continet: sed eosdem tamen ad saecularia vitia saeculi blandimenta solicitant. Orant, quia timent; peccant, quia volunt. Christianos se nuncupant, quia bona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quia blanda praesentia sunt.

PL 9, 260A

実際、教会の中で神への畏れがとどめている者は多い。しかし、同じ彼らを、この世の甘言が、世俗の悪徳へと誘う。彼らは恐れるから祈り、望むから罪を犯す。永遠への希望が善いものだからキリスト教徒と名のり、目の前のものが甘いから異邦人の行いをする。

Tractatus super Psalmos 4.17.5

5

Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quae pietati sunt aliena sectantur. Et necesse est ea magis diligant, per quae id quod se nuncupant esse non possunt; secundum nuncupationis voluntatem, operum voluntate potiore.

PL 9, 260A

彼らは不敬虔な者にとどまらない。神の名が彼らには尊ばれているからである。敬虔な者でもない。敬虔さに無縁なものを追い求めているからである。そして、彼らは、自分が名のるものであることを不可能にするものを、むしろ愛さざるをえない。名のりの意志よりも、業の意志のほうが強いからである。

Tractatus super Psalmos 4.17.6

6

Et idcirco Dominus postea quam credentes non judicandos, et non credentes jam judicatos esse dixerat, addidit: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen.

PL 9, 260A

それゆえ、主は、信じる者は裁かれず、信じない者はすでに裁かれていると言ったのちに、付け加えた。「これが裁きである。光が世界に来たのに、人々は光よりも闇のほうを愛した」。

Tractatus super Psalmos 4.17.7

7

In eos ergo judicium est, quod jam et in incredulos actum est, et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum.

PL 9, 260B

したがって、裁きは彼らに向けられている。それは、すでに信じない者たちに対しては行われ、信じる者たちに対しては必要のないものである。彼らは、光よりも闇のほうを愛したからである。光をも愛さなかったのではなく、彼らの愛が闇へより傾いていたのである。

Tractatus super Psalmos 4.17.8

8

Praeferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio: et hinc judicium est, quia cum dilexerint Christum, magis tamen tenebras dilexerunt.

PL 9, 260B

実際、愛は、比較によって、別の愛に優先されるのが常である。ここから裁きが生じる。彼らはキリストを愛したにもかかわらず、それでもなお闇のほうを愛したからである。

Tractatus super Psalmos 4.17.9

9

Hi ergo judicabuntur, qui neque ut pii non judicabuntur, neque jam fuerint ut impii judicati, in quos ex praelata potius dilectione judicium.

PL 9, 260B

したがって、裁かれるのは、敬虔な者のように裁かれないのでもなく、すでに不敬虔な者のように裁かれてしまっているのでもない者たちである。彼らに対しては、優先された愛のゆえに、裁きがある。