ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIII, Caput X 第LIII部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 650A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 53.10.1

1

Gestis indicamus quae bona judicemus. Regnum Dei exoptat Propheta. --Sed quae ad superiora dicta sequens Prophetae responsio est? VERS. 5. Heu me! quod incolatus meus prolongatus est. Bona non possunt videri vere bona a nobis judicari, nisi expetantur.

PL 9, 650A

我々は、何を善と判断するかを、行いによって示す。預言者は神の国を切望する。――では、上に述べられたことに続く、預言者の応答とは何か。「ああ、私は災いだ。私の寄留は長引いた」(詩篇119:5)。善いものは、求められるのでなければ、我々によってまことに善と判断されているとは見えない。

Tractatus super Psalmos 53.10.2

2

Nam quomodo fidem judicii nostri, nisi eorum, de quibus bene judicaverimus, efficientia praestabimus? Bonam pudicitiam existimamus: qui ergo opinionis nostrae fructus, nisi in ipsa pudicitiae appetitione consistet?

PL 9, 650B

では、我々は自分の判断への確かさを、よいと判断したものの実現によらずに、どう示すのか。我々は貞潔を善と考える。それでは、我々の考えの実りは、まさに貞潔を求めることのうちでなければ、どこにあるというのか。

Tractatus super Psalmos 53.10.3

3

Bona est innocentia: sed nisi festinantes atque exercentes eam, vere ita sentire non intelligemur. Mentium enim judicia non verbis significanda sunt, sed rebus explenda.

PL 9, 650B

無垢は善である。しかし、それを急いで実践する者でなければ、我々はまことにそう感じていると理解されないであろう。精神の判断は、言葉によって示されるべきではなく、行いによって満たされるべきだからである。

Tractatus super Psalmos 53.10.4

4

Convenit igitur Prophetam, exspectantem post sagittas Domini et illos carbones desolationis beati illius regni et aeterni temporis gloriam, id quod exspectat desiderare. Et desiderat plane.

PL 9, 650B

それゆえ預言者が、主の矢とあの荒廃の炭火のあとに、あの幸いな国と永遠の時の栄光を待ち望んでいるのなら、待ち望むものを切望するのはふさわしい。そして彼は明らかに切望している。

Tractatus super Psalmos 53.10.5

5

Neque solum desiderat, sed moras odit, et ipsam illam non potiendi ( al. potiundi) jam desiderii tanti dolet dilationem, dicens: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est.

PL 9, 650B

切望するだけでなく、遅れを憎み、それほど大きな切望をすでに抱きながら、それを得られないというその延期を嘆く(別本では「得る」の別の語形)。彼は言う。「ああ、私は災いだ。私の寄留は長引いた」。