ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XXXVII 第V部 第XXXVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 283B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.37.1

1

Ita et in Veteri: Christus virga simul et flos. --Hanc autem verbi doctrinam virgam nuncupari ex Veteri ita cognitum est, cum dicitur: Virga directionis, virga regni tui (Psal. XLIV, 7) .

PL 9, 283B

旧約においても同様に、キリストは杖であると同時に花である。――そして、この言葉の教えが杖と呼ばれることは、旧約から次のように知られる。「導きの杖、汝の王国の杖」と言われているからである(詩篇44:7)。

Tractatus super Psalmos 5.37.2

2

Quia haec eadem est virgae directio, qua per doctrinam in aequam viam utilemque dirigimur: et quae virga regni est, necesse est ipsa illa doctrina sit regni.

PL 9, 283B

実際、これはまさに、杖の導きであり、それによって我々は教えを通して、公正で有益な道へと導かれる。そして王国の杖であるものは、必然的に、王国のその教えそのものである。

Tractatus super Psalmos 5.37.3

3

Ipsum autem Dominum nostrum ob doctrinae suae utilem ac moderatam praedicationem virgam nuncupatum ita accepimus dicente Esaia: Exiet, inquit, virga de radice Jesse. (Esa. XI, 1) .

PL 9, 283C

我々の主自身が、自らの教えの有益で節度ある宣教のゆえに、杖と呼ばれたことは、イザヤが次のように言うところから受け取った。「エッサイの根から杖が出る」(イザヤ11:1)。

Tractatus super Psalmos 5.37.4

4

Ac ne tyrannicam in eo severitatem per virgae nuncupationem auderet quisquam opinari: continuo propheticus sermo subjecit: Et flos de radice ejus adscendet, et requiescet super eum spiritus Domini (Ibid.) , ut virgae severitatem floris suavitas temperaret, cum unicuique nostrum doctrinae terror regimen perfectae beatitudinis admoveret.

PL 9, 283C

そして、誰も、杖という呼び名によって、彼のうちに僭主的な厳格さがあると思い込むことのないよう、預言の言葉はすぐに付け加えた。「そして、その根から花が上り、その上に主の霊が留まる」(イザヤ11:1)。杖の厳格さを花の甘美さが和らげるためであり、教えの恐れが、我々一人ひとりに、完全な幸福への統治をもたらすためである。

Tractatus super Psalmos 5.37.5

5

In hac ergo virga reget datas sibi gentes: non corruptibili, non caduca, non fragili, sed ferrea, id est, validissima et pro naturae suae soliditate firmissima.

PL 9, 283C

それゆえ、この杖をもって彼は、自らに与えられた異邦人を治める。朽ちる杖ではなく、折れる杖でもなく、脆い杖でもなく、鉄の杖、すなわち、最も強く、その本性の堅固さのゆえに最も揺るぎない杖をもってである。