ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXII, Caput I 第XXXII部 第I章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 517A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 32.1.1

1

Insontis vox est, RETRIBUE.--Quibus non est constans emundati cordis conscientia, precari ista Prophetae voce non possunt, VERS. 17: Retribue servo tuo. Si enim digna secundum opera nostra retributio aderit, in peccatorum ac delictorum nostrorum poenis manebimus.

PL 9, 517A

無垢な者の声である、「報いよ」。――清められた心の確かな良心を持たない者たちは、預言者のこの声によってそのように祈ることができない。「汝の僕に報いよ」(詩篇118:17)。もし我々の業に応じた報いがあるなら、我々は自らの罪と咎の刑罰のうちにとどまることになるからである。

Tractatus super Psalmos 32.1.2

2

Satis est autem, si cui vel haec saltem fiducia gratulandi ad Dominum fuerit: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum injustitias nostras reddidit nobis: quia secundum altitudinem coeli a terra longavit iniquitates nostras a nobis; quia ipse cognovit figurationem nostram (Psal. CII, 10) .

PL 9, 517A

しかし、少なくともこの確信だけでも主に感謝するために誰かが持っているなら、それで足りる。「主は我々の罪に応じて我々に行わず、我々の不義に応じて我々に報いなかった。天が地から高いのに応じて、彼は我々の不義を我々から遠ざけたからである。彼は我々の形づくりを知っているからである」(詩篇102:10)。

Tractatus super Psalmos 32.1.3

3

Magnum est tantam in se Dei misericordiam recognoscere, et scire consuetudinem criminum procul a se abesse, et dignum Dei misericordia se esse coepisse.

PL 9, 517B

自らのうちに神のこれほどの憐れみを認め、罪の習慣が自分から遠く離れていることを知り、自分が神の憐れみにふさわしい者となり始めたことを知るのは、大きなことである。

Tractatus super Psalmos 32.1.4

4

Propheta autem hic, in cujus scilicet corpore habitatio Dei digna est, quia sancto Spiritu plenus non communia nec terrena cogitat et effatur, libertatis ejus est, ut oret, Retribue servo tuo.

PL 9, 517B

ところで、この預言者は、その体にこそ神の住まいがふさわしく、聖なる霊に満たされているゆえに、ありふれたことも地上のことも思いも語りもしない者であるから、「汝の僕に報いよ」と祈ることは、彼に許された自由である。