ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars IV, Caput XII 第IV部 第XII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 257B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 4.12.1

1

Horum foliorum utilitas. --Quod autem haec folia ligni hujus non inutilia sint, sed salutaria gentibus, sanctus Joannes in Apocalypsi testatur dicens: Et ostendit mihi flumen aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exiens de throno Dei et agni, in medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis arborem vitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum, et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium (Apoc. XXII, 1) .

PL 9, 257B

これらの葉の有益さ。――ところで、この木のこれらの葉が無益でなく、異邦人にとって救いをもたらすものであることを、聖ヨハネが黙示録で証しして、こう言う。「そして彼は、水晶のように輝く命の水の川を私に示した。それは神と小羊の玉座から出て、その広場の中央を流れ、川の両岸に命の木があり、それは十二回実を結び、月ごとに自らの実を返し、その木の葉は異邦人の癒やしのためである」(黙示録22:1)。

Tractatus super Psalmos 4.12.2

2

Coeleste ( id est, spiritale) sacramentum ita per corporales species exponitur, ut rationem spiritalem corporalia ipsa quanquam implere non possint, tamen ad corpora non mutilent.

PL 9, 257B

天の(すなわち、霊的な)秘義は、体をもつ姿を通してこのように説き明かされる。体をもつものそのものは霊的な道理を満たすことはできないが、それでも、〔道理を〕体へと切り縮めることはない。

Tractatus super Psalmos 4.12.3

3

Convenerat enim dixisse, ex utraque parte fluminis demonstrati arbores esse, non arborem. Sed quia vitae arbor ubique in sacramento baptismi una est, undique ad se venientibus apostolicae praedicationis fructus subministrans; ideo ex utraque parte fluminis una vitae arbor assistit.

PL 9, 257C

実際、示された川の両側に、一本の木ではなく複数の木々があると言うのが、ふさわしかったはずである。しかし、命の木は、洗礼の秘義において至るところで一つであり、あらゆる方向から自らのもとに来る者たちに、使徒的宣教の実を与えるので、それゆえ川の両側に、一本の命の木が立っているのである。

Tractatus super Psalmos 4.12.4

4

Unus enim agnus est in throno Dei visus, et unum flumen, et vitae arbor una: quae omnia in se complectuntur mysteria corporationis, baptismi, passionis, cujus folia, id est praedicationis verba, salutem gentibus per doctrinam eloquii non decidentis impertiunt.

PL 9, 257C

実際、神の玉座に見られた小羊は一つ、川は一つ、命の木は一つであり、これらすべては、体をとること、洗礼、受難の奥義を自らのうちに含んでいる。その葉、すなわち宣教の言葉が、落ちることのない言葉の教えによって、異邦人に救いを分け与える。