Tractatus super Psalmos 45.14.1
Lege dissipata, tempus est Evangelii. --Et horum quidem testimoniorum tempus non ignorat Propheta, dicens, VERS. 126: Tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam.
PL 9, 611C律法が破られ、福音の時が来る。――預言者はこれらの証しの時を知らないわけではない。こう言う。「主が行うべき時である。彼らは汝の律法を破った」(詩篇118:126)。
Tractatus super Psalmos 45.14.2
Lex populo sub testibus data est, quae cum dissipata et abjecta a Judaeis est, tum fuit tempus Domino ea quae continebantur lege faciendi.
PL 9, 611C律法は民に、証人たちのもとで与えられた。それがユダヤ人たちによって破られ、投げ捨てられたとき、律法に含まれていたことを主が行う時となった。
Tractatus super Psalmos 45.14.3
Pollicitus enim in lege est, ut salutem gentibus daret, ut ipse sibi hominis corpus, qui secundum imaginem et similitudinem Dei est factus, assumeret, ut dissipata lege fidei gratiam donaret.
PL 9, 612A主は律法のなかで、異邦人に救いを与えること、神の像と似姿にしたがって造られた人間の体を自らのものとして取ること、律法が破られたとき信仰の恩寵を与えることを、約束したからである。
Tractatus super Psalmos 45.14.4
Temporis hujus meminit per Esaiam prophetam dicens: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi (Esai. XLIX, 8) .
PL 9, 612Aこの時を、預言者イザヤを通して彼は想い起こしている。「受け入れられる時に、私は汝の願いを聞き、救いの日に汝を助けた」(イザヤ49:8)。
Tractatus super Psalmos 45.14.5
Apostolus vero dicti hujus interpres haec scribit: Ecce nunc tempus bene acceptabile, ecce dies salutis (II Cor. VI, 2) : id est, dissipata lege, tempus evangelicae praedicationis advenit.
PL 9, 612A使徒はこの言葉の解釈者として、こう書く。「見よ、いまこそ受け入れられる時、見よ、救いの日である」(二コリント6:2)。すなわち、律法が破られたとき、福音の宣教の時が来たのである。