ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXVII, Caput XVI 第XXXVII部 第XVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 558B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 37.16.1

1

Participes Christi plures. Modestia David. Quis timentium Deum sit particeps --Sequitur deinde, VERS. 63: Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Apostolum dixisse meminimus: Participes Christi facti sumus (Hebr. III, 14) .

PL 9, 558B

キリストにあずかる者は多い。ダビデの慎み。誰が神を畏れる者たちにあずかる者であるか。――次いで続く。「私は、汝を畏れる者、汝の戒めを守る者すべてと、ともにあずかる者である」(詩篇118:63)。我々は、使徒が言ったことを思い起こす。「我々はキリストにあずかる者となった」(ヘブライ3:14)。

Tractatus super Psalmos 37.16.2

2

Sed et in quadragesimo quarto psalmo, quosdam participes Dei significatos esse meminimus, cum dicitur: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Sunt ergo secundum Apostolum et secundum Prophetam plures Domini nostri Jesu Christi participes.

PL 9, 558C

しかしまた、第四十四の詩篇でも、ある者たちが神にあずかる者として示されていることを、我々は思い起こす。こう言われるときである。「神よ、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、喜びの油を汝に注いだ」。したがって、使徒によっても預言者によっても、我々の主イエス・キリストにあずかる者は多い。

Tractatus super Psalmos 37.16.3

3

Et particeps ejus erit quisquis in justitia manet; quia ipse justitia est: et particeps ejus erit quisquis in veritate persistit; ipse est enim veritas: et quisquis in novitate vitae ambulabit, erit particeps ejus; quia ipse est resurrectio.

PL 9, 558C

そして、義のうちにとどまる者は誰でも、彼にあずかる者となる。彼自身が義だからである。また、真理のうちにとどまり続ける者は誰でも、彼にあずかる者となる。彼自身が真理だからである。そして、命の新しさのうちを歩む者は、彼にあずかる者となる。彼自身が復活だからである。

Tractatus super Psalmos 37.16.4

4

Ergo cum sciat Propheta plures Dei esse participes, nunc per verecundam ac modestam de se praedicationem, cum se, quia et ipse Christus et factus et dictus sit, Christi meminerit esse participem; tamen omnium timentium Deum potius se confessus est esse participem.

PL 9, 558C

したがって預言者は、神にあずかる者が多いことを知っているが、今、自分についての慎ましくつつましい言明によって、キリストにあずかる者であることを(自分自身もキリスト〔油注がれた者〕にされ、またそう呼ばれたので)思い起こしていながら、それでもむしろ、神を畏れるすべての者とともにあずかる者であると告白したのである。

Tractatus super Psalmos 37.16.5

5

Est autem tunc etiam timentium Deum particeps, cum patientibus compatitur, cum plorantibus complorat, cum tamquam ejusdem corporis membrum in dolore membri alterius dolet. Hac igitur passionum communione timentium Deum particeps sit.

PL 9, 558D

しかし彼は、苦しむ者たちとともに苦しみ、泣く者たちとともに泣き、同じ体の肢のように、ほかの肢の痛みにおいて痛むとき、そのときにも、神を畏れる者たちとともにあずかる者である。ゆえに、苦しみの共有によって、彼は神を畏れる者たちとともにあずかる者となる。

Tractatus super Psalmos 37.16.6

6

Caeterum quisquis per insolentiam suam credentem in Christum et redemptum a Christo dedignatur, exacerbat, inhonorat, non est ille timentium Deum particeps, quibus non sit in compatiendis passionibus consors.

PL 9, 559A

しかしそうではなく、自らの傲慢によって、キリストを信じ、キリストによって贖われた者を軽んじ、苛立たせ、辱める者は、神を畏れる者たちとともにあずかる者ではない。その者たちと苦しみをともにするにあたって、彼らの仲間とはなっていないからである。