ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXIII, Caput IV 第XXIII部 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 425C · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 23.4.1

1

Eo uti admonetur contra daemonem certantes. --Positi igitur in vitae istius praeliis, et in hoc carnis et sanguinis nostri certamine adversum diabolum exercitusque ejus armis spiritalibus dimicantes, Deo monemur in voce exsultationis jubilare.

PL 9, 425C

悪霊と戦う者は、これを用いるよう勧められている。――それゆえ、この生の戦いの中に置かれ、我々の肉と血の戦いにおいて、霊的な武器をもって悪魔とその軍勢に対して戦っている我々は、歓喜の声をもって神に歓呼するよう促されている。

Tractatus super Psalmos 23.4.2

2

Et ne ad inanimem hanc terrae molem esset sermo referendus, universitas nostra ex terra in primo Adam parente genitorum sub plurali numero monstratur cum dicitur: Jubilate Deo omnis terra. Simul enim et officium omnium docetur, et origo.

PL 9, 425C

そしてこの言葉が、この生命なき土の塊に向けられていると解されないように、第一の父アダムにおいて土から生み出された我々の全体が、「全地よ、神に向かって歓呼せよ」と言われるとき、複数の数のもとに示されている。すなわち、すべての者の務めと起源とが同時に教えられているのである。

Tractatus super Psalmos 23.4.3

3

Terrendus ergo est confessionis nostrae sermone omnis profanus auditor: et adversum diabolum armaque ejus orationum nostrarum sonitu certandum est, et belli nostri victoria exsultationis voce monstranda est.

PL 9, 425C

それゆえ、あらゆる俗なる聞き手は、我々の告白の言葉によって畏れさせられねばならない。悪魔とその武器に対しては、我々の祈りの響きによって戦わねばならず、我々の戦いの勝利は、歓喜の声によって示されねばならない。

Tractatus super Psalmos 23.4.4

4

Audiat orantis populi consistens quis extra ecclesiam vocem, spectet celebres hymnorum sonitus, et inter divinorum quoque sacramentorum officia responsionem devotae confessionis accipiat.

PL 9, 425C

教会の外に立つ者があれば、祈る民の声を聞くがよい。賛歌の盛大な響きを見るがよい。また神の秘義の務めのさなかにも、敬虔な告白の応答を受けるがよい。

Tractatus super Psalmos 23.4.5

5

Necesse est terreri omnem adversantem, et bellari adversus diabolum, vincique resurrectionis fide mortem, tali exsultantis vocis nostrae, ut dictum est, jubilo.

PL 9, 425D

すでに述べたような、歓喜する我々の声のこうした歓呼によって、あらゆる敵対する者が畏れさせられ、悪魔に対して戦いが行われ、死が復活の信仰によって打ち負かされねばならない。

Tractatus super Psalmos 23.4.6

6

Sciat hoc Deo placitum esse, hoc spei nostrae testimonium, publicas victricesque exsultationis nostrae voces personare: quarum propheta non negligens est, loco alio memorans: Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis (Psal. XXVI, 6) .

PL 9, 426A

神に喜ばれることは、そして我々の希望の証しは、我々の歓喜の公の勝利の声が鳴り響くことであると、知るがよい。預言者はこれらの声をおろそかにせず、別の箇所でこう記している。「巡り歩き、その幕屋に歓呼の犠牲をささげた」(詩篇26:6)。

Tractatus super Psalmos 23.4.7

7

Et ne inanem jubilationis hujus doctrinam atque observantiam crederemus, alibi protestatur: Beatus populus, qui scit jubilationem (Ps. LXXXVIII, 16) . Necessarium ergo id fidei nostrae est, in cujus scientia beatitudo est.

PL 9, 426A

そして、この歓呼の教えと心得を空しいものと我々が思わないように、彼は別の箇所でこう宣言している。「歓呼を知る民は幸いである」(詩篇88:16)。それゆえ、これは我々の信仰にとって必要であり、その知識のうちに幸いがある。