ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XI, Caput II 第XI部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 338A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 11.2.1

1

Hoc psalmo Christi personam gerit. --Psalmo autem huic titulus ex historia praescribitur: sed ante historiam, quatenus et quando et in quem ea, quae sub historia dicuntur, a nobis sint intelligenda, monstrantur.

PL 9, 338A

この詩篇でダビデはキリストの人格を担っている。――ところで、この詩篇には、歴史に基づく表題が付されている。しかし歴史に先立って、その歴史のもとで語られていることを、どこまで、いつ、誰に関して我々が理解すべきかが示されている。

Tractatus super Psalmos 11.2.2

2

Est enim primum, VERS. 1: In finem intellectus illi David. Tum deinde sequitur, VERS. 2: Cum venerunt Ziphaei, et dixerunt Saul: Nonne ecce David absconsus est nobiscum? Ergo hoc, quod a Ziphaeis David proditur, in finem est intelligendum.

PL 9, 338A

実際、まず、「終わりに向けて、かのダビデへの理解」(詩篇53:1)とある。次いで、「ジフ人たちが来て、サウルに言ったとき、見よ、ダビデは我々のもとに隠れているではないか」(詩篇53:2)と続く。したがって、ダビデがジフ人たちによって裏切られたというこのことは、終わりに向けて理解されなければならない。

Tractatus super Psalmos 11.2.3

3

Per quod ostenduntur ea, quae in praesens tum erga David gerebantur, praeformationem in se futuri temporis continere: cum innocens insectatione vexatur, cum propheta contumeliis illuditur, cum Deo placens ad mortem requiritur, cum rex inimico suo, ut Dominus Herodi atque Pilato, ab his proditur, cum quibus tutus esse debebat.

PL 9, 338A

それによって、そのとき現在ダビデに対して行われていたことが、来たるべき時をあらかじめ形づくるものを自らのうちに含んでいることが示される。無実の者が迫害に苦しめられ、預言者が侮辱によって嘲られ、神に喜ばれる者が死へと求められ、王が、自らの敵に、ちょうど主がヘロデとピラトに裏切られて渡されたように、そのもとで安全であるはずの者たちによって、裏切られて渡されるときである。

Tractatus super Psalmos 11.2.4

4

Psalmus ergo intelligentiae in finem est, et in David illo intellectus, in quo finis est legis, et qui David habet claves, aditum intelligentiae tum aperiens, cum quae de se a David sunt prophetata consummat.

PL 9, 338B

それゆえ、詩篇は終わりに向けての理解の詩篇であり、あのダビデにおいて理解されるものである。そのダビデにおいて律法の終わりがあり、ダビデの鍵を持つ者が、ダビデによって彼について預言されたことを成就するとき、理解への入口を開くのである。