ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars L, Caput VI 第L部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 637C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 50.6.1

1

Proximi dilectio. Charitatis affectus. --Non alius autem nunc praedicationis propheticae ordo est quam fidei.

PL 9, 637C

隣人への愛。愛の心持ち。――しかし今の預言者的宣教の秩序は、信仰の秩序にほかならない。

Tractatus super Psalmos 50.6.2

2

Nam et tolerantia persecutionum, et formido verborum, et laetitia eloquii, et odium iniquitatis, et amor legis, et laudatio justitiae, et omne omnino, si quod aliud in lege mandatum est, in hujus tantum praecepti observatione concluditur, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Rom. XIII, 9) .

PL 9, 637C

なぜなら、迫害への忍耐も、言葉への恐れも、言葉の喜びも、不義への憎しみも、律法への愛も、義への賛美も、また律法における他のあらゆる戒めも、この掟の遵守のうちにのみ含まれるからである。「汝の隣人を、汝自身のように愛せよ」(ローマ13:9)。

Tractatus super Psalmos 50.6.3

3

Hoc holocaustis, hoc sacrificiis omnibus majus est, unum atque idem sibi meminisse cum alio corpus esse, qui Christi est, et ut corpus suum, id est, ut se ipsum, amare qui proximus sit.

PL 9, 637C

これは、あらゆる焼き尽くす献げ物、あらゆる犠牲よりも大きい。すなわち、キリストのものである者が、他の者と一つの同じ体であることを覚え、隣人である者を、自分の体のように、すなわち自分自身のように愛することである。

Tractatus super Psalmos 50.6.4

4

Sequitur enim, VERS. 165: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum. Apostolus non quae sua sunt, sed quae aliorum cogitans, carne se abstenturum in saeculum, ne fratrem scandalizet, professus est (I Cor. VIII, 13) .

PL 9, 638A

こう続くからである。「汝の名を愛する者たちには平和が豊かで、彼らにはつまずきがない」(詩篇118:165)。使徒は、自分のものではなく他の者たちのものを思い、兄弟をつまずかせないために、永久に肉を断つと公言した(一コリント8:13)。

Tractatus super Psalmos 50.6.5

5

Adeo perfectae charitatis et pacis tenuit affectum, ut ab ipso vitae communis usu, dummodo causam offensionis abscideret, temperaret.

PL 9, 638A

彼は、完全な愛と平和の心持ちをこれほどまでに保ったので、つまずきの原因を断ち切るためなら、共通の生活の習慣そのものからも節制した。

Tractatus super Psalmos 50.6.6

6

Pax ergo retinenda est: et non quod unicuique, sed quod universitati congruat expetendum est: quia, secundum Evangelium, utilius sit in vitam non venisse, quam scandalum minimis intulisse (Matth. XVIII, 9) .

PL 9, 638A

それゆえ平和は保たれねばならず、各人に適うことではなく、全体に適うことが求められねばならない。福音によれば、最も小さな者たちにつまずきを与えるよりは、生まれてこなかったほうが有益であるからである(マタイ18:9)。