ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXVII, Caput XV 第XXXVII部 第XV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 558A · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 37.15.1

1

Media nocte cur surgat Propheta. --Et recordatur plane Propheta, dicens, VERS. 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae.

PL 9, 558A

預言者はなぜ真夜中に起きるのか。――そして預言者は確かに思い起こしている。「私は真夜中に起きて、汝の義の定めの裁きについて汝に告白した」(詩篇118:62)。

Tractatus super Psalmos 37.15.2

2

Non vacat totis noctibus somno, nec otiosus lecto continetur: ad confitendum Deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit.

PL 9, 558A

彼は夜通し眠りに時を費やさず、寝床に怠けて留まることもない。神に告白するために、夜だけでなく、真夜中にさえ起き上がる。

Tractatus super Psalmos 37.15.3

3

Meminit hoc esse tempus, quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt (Exod. XII, 29) : his ergo horis non laxatur in somnum, ne cladi Aegypti admisceatur.

PL 9, 558A

彼は、これがエジプト人の初子たちが、不敬な頑なさのゆえに当然の災厄に打たれた時であることを思い起こしている(出エジプト記12:29)。それゆえ、これらの時刻には眠りにゆるめられない。エジプトの災厄に巻き込まれないためである。

Tractatus super Psalmos 37.15.4

4

Hoc noctis tempore introeunte sponso, sapientes virgines in nuptias cum lampadibus introibunt (Matth. XXV, 6) : vigilat ergo, ne cum stultis mereatur excludi.

PL 9, 558A

夜のこの時に、花婿が入ってくると、賢い童貞たちは灯火を持って婚宴に入るであろう(マタイ25:6)。それゆえ彼は目を覚ましている。愚かな者たちとともに閉め出されるに値するとされないためである。

Tractatus super Psalmos 37.15.5

5

Hoc tempore psallentibus Paulo et Silae apostolis catenae et vincula resolvuntur (Act. XVI, 25) : non dormit itaque ne vinctus sit.

PL 9, 558B

この時に、使徒パウロとシラスが詩を歌っていると、鎖と縄目が解かれる(使徒言行録16:25)。それゆえ彼は、縛られないために眠らない。

Tractatus super Psalmos 37.15.6

6

Nec habet eum totus nocturni temporis somnus, nec ei oblivio officii sui requie mediae noctis obrepit; surgit enim ad confitendum Deo. Confessio vero non semper ad peccata referenda est: verum etiam in Dei laudibus intelligenda est.

PL 9, 558B

夜の間の眠りが彼をすっかり捕えることはなく、真夜中の休息によって、自分の務めを忘れることが彼に忍び寄ることもない。彼は神に告白するために起きるからである。しかし告白は、つねに罪に関するものとして解されるべきではなく、神の賛美のうちにも理解されるべきである。

Tractatus super Psalmos 37.15.7

7

Nunc ergo confitetur Deo super judicia justificationum ejus. Laudat igitur Deum, quod nihil nisi in judiciorum justificatione decreverit.

PL 9, 558B

こうして今、彼は神に、その義の定めの裁きについて告白する。したがって、彼は神を賛美する。神が、裁きの義の定め以外のものによっては何も決めなかったからである。