ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIV, Caput V 第LIV部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 655C · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 54.5.1

1

In haec levantur oculi, sed ab his auxilium non exspectatur. --In hos igitur montes propheta oculos cordis elevans, horumque intra se omnium monita, ministeria, officia, dona contemplans, et in his intelligentiae suae lumen intendens, reddidit sensui suo contemplatae speciei integram perfectamque naturam, et totum id quod cogitatione viderat, mente continuit, sciens unde ei venturum esset auxilium, dicens, VERS. 2: Unde veniet auxilium mihi.

PL 9, 655C

これらへ目は上げられるが、これらから助けは期待されない。――こうして預言者は、心の目をこれらの山々へ上げ、それらすべての教え・奉仕・務め・賜物を自らのうちで観想し、そこに自らの理解の光を向け、観想した像の完全で完き本性を自分の感覚に返し、思考において見たそのすべてを精神に保ち、どこから自分に助けが来るのかを知りつつ、言う。「どこから助けが私に来るのか」(詩篇120:2)。

Tractatus super Psalmos 54.5.2

2

Statimque sibi beata confessione respondit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Ad montes quidem oculi elevantur: quia per eos est doctrinae ministerium profectus, adscensus.

PL 9, 655C

そしてただちに、幸いな告白をもって自らに答えた。「私の助けは、天と地を造った主から来る」。目は確かに山々へ上げられる。それらを通して、教えの奉仕、進歩、登りがあるからである。

Tractatus super Psalmos 54.5.3

3

Sed cum confitendum sit unde veniat auxilium: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Haec felix fides est, haec vera confessio, haec spes aeterna, et coelestis benedictionis digna muneribus.

PL 9, 656A

しかし、助けがどこから来るのかは告白されねばならない。「私の助けは、天と地を造った主から来る」。これこそ幸いな信仰であり、これこそ真の告白であり、これこそ永遠の希望であり、天の祝福の賜物にふさわしい。