ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLVI, Caput X 第XLVI部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 618B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 46.10.1

1

Calumnia quid. Aegre cavetur. Hac impetiti sancti. --Post quae id consequitur, VERS. 134: Redime me a calumniis hominum: ut custodiam praecepta tua.

PL 9, 618B

中傷とは何か。避けることは難しい。中傷に襲われた聖徒たち。――そのあと、こう続く。「私を人々の中傷から贖え。私が汝の掟を守るために」(詩篇118:134)。

Tractatus super Psalmos 46.10.2

2

Humana tentatio gravis non est, Apostolo dicente: Tentatio autem non apprehendat vos, nisi humana (I Cor. X, 13) ; sed calumnia gravis est.

PL 9, 618B

人間的な試みは重くない。使徒が言うとおりである。「試みが汝らを捕らえるとしても、人間的なものにとどまるように」(一コリント10:13)。だが、中傷は重い。

Tractatus super Psalmos 46.10.3

3

Calumnia autem ea est, vel cum bono operi facinoris mali nomen ascribitur, vel cum specie blandiente internae malitiae virus occulitur.

PL 9, 618B

中傷とは、善い業に悪い行いの名が着せられるとき、あるいは、心地よい外見のもとに内なる悪意の毒が隠されるときのことである。

Tractatus super Psalmos 46.10.4

4

Neque enim ejus directae malevolentiae opus est, sed fallax, et subdolum, et sub specie bonae voluntatis malitiae operatione desaeviens.

PL 9, 618B

それは直接の悪意の働きではなく、欺きに満ち、狡猾で、善い意志という外見のもとで悪意の働きとなって荒れ狂うものである。

Tractatus super Psalmos 46.10.5

5

Et difficile est cavere a talibus, qui sub nomine fratrum inimici sunt, sub nomine amicorum hostes sunt, sub filiorum specie parricidae sunt, sub specie unanimitatis, conjugum inevitabile malum sunt. Abel justum Cain scelestus per familiaritatem fratris occidit.

PL 9, 618C

また、このような者たちを避けることは難しい。兄弟の名のもとで敵であり、友の名のもとで仇であり、子らの外見のもとで親殺しであり、一致の外見のもとで、伴侶にとって避けがたい悪であるからである。義人アベルを、邪悪なカインが兄弟の親しさによって殺した。

Tractatus super Psalmos 46.10.6

6

Noe Deo probatum Cham filius ejus irrisit. Esau Jacob exsulem esse a paterna domo fecit. Validissimum praeliatorem diaboli Job sola uxor ejus tentavit inflectere. Hunc ipsum sanctum prophetam quae calumniae hominum fefellerunt? Quoties Sauli proditus est?

PL 9, 618C

神に認められたノアを、その子ハムが嘲った。エサウは、ヤコブを父の家から離れた流浪の者とした。悪魔にきわめて強く立ち向かった戦士ヨブを、その妻ひとりが曲げようと試みた。この聖なる預言者自身を、人々のどれほどの中傷が陥れたことか。何度サウルに密告されたか。

Tractatus super Psalmos 46.10.7

7

Quotiens quibus in locis ageret nuntiatus est? Ubique ei calumniantium insidiae adfuerunt.

PL 9, 618C

どれほどたびたび、どこで何をしているかを告げ口されたことか。至るところに、中傷する者たちの待ち伏せが彼にはあった。