ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XVI, Caput XII 第XVI部 第XII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 381A · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 16.12.1

1

Judaeorum dispersio, fames spiritalis, cibi inanes, impoenitentia. --Sed illos interim desolationis ac dispersionis suae manet poena.

PL 9, 381A

ユダヤ人の離散、霊的な飢え、空しい食物、悔い改めのなさ。――しかし、彼らには当面、荒廃と離散の刑罰が待っている。

Tractatus super Psalmos 16.12.2

2

Nam etsi consummationi temporum propter patres et electos haec dispensatio misericordiae reservetur: interjecto tamen diapsalma, quid in eos interim repetita significatione constitutum fuerit, ostenditur.

PL 9, 381A

この憐れみの配剤は、時の終わりに、父祖たちと選ばれた者たちのゆえにとっておかれているとしても、ディアプサルマが挟まれることによって、その間に彼らに対して何が繰り返し定められたかが示される。

Tractatus super Psalmos 16.12.3

3

Sequitur enim, VERS. 15, 16: Et convertentur in vesperum, et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem. Ipsi dispergentur ad manducandum: si autem non saturabuntur, et murmurabunt.

PL 9, 381A

続くからである。「彼らは夕べに向きを変え、犬のように飢えに苦しみ、町を巡り歩く。彼ら自身は食べるために散らされる。だが満たされなければ、つぶやく」(詩篇58:15、16)。

Tractatus super Psalmos 16.12.4

4

Amissa civitate, temploque deserto, et secundum romani regis edicta circumeuntes tantum, non etiam ineuntes civitatem, fames eos non hujus panis et cibi, sed oblationum, hostiarum, visionum, quibus omnibus saturabuntur, afficiet: adversum custodem suum canum improbitate latrantes.

PL 9, 381A

都を失い、神殿が荒れ果て、ローマ王の勅令に従って、都に入るのではなくただ巡り歩くだけの彼らを、飢えが襲う。それはこのパンや食物の飢えではなく、供え物や犠牲や幻視の飢えであり、彼らはそれらすべてによって満たされるはずのものである。彼らは自らの番人に向かって、犬の厚かましさで吠える。

Tractatus super Psalmos 16.12.5

5

Et dispergentur ad manducandum: quia per diversa speciem sacerdotii illius legitimi, et holocausti, et circumcisionis imitantur: cum haec tantum non nisi intra Hierosolymam sint legitima constituta. Sed ad manducandum dispersi non saturantur.

PL 9, 381B

そして彼らは食べるために散らされる。あちこちで、あの正統な祭司職、全燔祭、割礼の外見を模倣するからである。だがこれらは、エルサレムの内でなければ正統なものとして定められていない。食べるために散らされた者は、満たされない。

Tractatus super Psalmos 16.12.6

6

Non enim nisi sanctis et Deo placitis et loci ipsius hac templi constitutione religiosis solemnitatibus explebuntur.

PL 9, 381B

聖なる、神に喜ばれる、そしてこの場所自体の神殿の定めによる敬虔な祭儀によってでなければ、満たされないからである。

Tractatus super Psalmos 16.12.7

7

Sed adhuc murmurabunt: ne hac quidem fame festivitatum suarum edomiti, ut secundum murmur, quo in deserto Deum exacerbaverunt, poenitentiae quiete resipiscant.

PL 9, 381B

だが彼らはなおつぶやく。自分たちの祭りのこの飢えによってさえ屈服させられず、かつて荒れ野で神を怒らせたあのつぶやきのとおりに、悔い改めの静けさへと我に返ることもない。