ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLI, Caput XII 第XLI部 第XII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 581D · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 41.12.1

1

Dei est qui ei soli servit. Vitiorum est qui eis obsequitur. --Constanter vero, cum sibi nulla justificationum Dei subrepere possit oblivio, id quod consequitur est professus, dicens, VERS. 94: Tuus sum ego, salva me: quia justificationes tuas exquisivi.

PL 9, 581D

神のものであるのは、ただ神にのみ仕える者である。悪徳のものであるのは、悪徳に従う者である。――そして彼は、神の義の定めについて忘却が忍び寄ることが決してありえないので、揺るぎなく、続く言葉を告白した。「私は汝のもの、私を救え。私は汝の義の定めを探し求めたからである」(詩篇118:94)。

Tractatus super Psalmos 41.12.2

2

Non omnibus vox professionis istius competit: et rarus quisque est, qui se Dei audeat dicere. Audebit sane ille qui dixit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21) ; et: Vivo jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20) .

PL 9, 582A

この告白の声は、すべての人にふさわしいわけではない。自らを神のものと言い切る者は、まれである。確かに、次のように言った者は言い切るであろう。「私にとって生きることはキリストであり、死ぬことは益である」(フィリピ1:21)。また、「もはや私が生きるのではなく、キリストが私のうちに生きる」(ガラテヤ2:20)。

Tractatus super Psalmos 41.12.3

3

Et qui hujus fidei erunt similes, non impudenter quod Dei sint confitebuntur. Vox ista est animae Deo semper intentae: opus istud est misericordiae indefessae, continentiae immobilis, jejunii usitati, largitionis impoenitentis.

PL 9, 582A

この信仰に似る者たちは、恥知らずでなく、自らが神のものだと告白するであろう。この声は、つねに神に向けられた魂の声であり、この業は、疲れを知らない憐れみ、揺るがぬ節制、常の断食、悔いのない施しの業である。

Tractatus super Psalmos 41.12.4

4

Quomodo enim se Dei esse profitebitur in libidinem calens, in iram mobilis, in avaritiam sollicitus, in ebrietatem sitiens, in gloriam saeculi inanis? Horum potius erit iste, non Dei.

PL 9, 582A

情欲に燃え、怒りに動かされ、貪欲に心を砕き、酩酊を渇き、世の栄光にむなしく心を向ける者が、どうして自らを神のものと告白するだろうか。この者は、むしろこれらのものであって、神のものではない。

Tractatus super Psalmos 41.12.5

5

In quo enim haec passionum vitia abundabunt, quomodo non eorum erit, quibus serviet? Plures gentium dii (I Cor. VIII, 6) : sed unus Paulo Deus ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus per quem omnia.

PL 9, 582A

情念のこれらの悪徳が豊かにある者が、自らの仕えるものたちのものでないことが、どうしてあろうか。「異邦人の神々は多い」(一コリント8:6)。しかしパウロにとって、神はただ一人で、その神からすべてが出、我々の主イエスもただ一人であって、その主イエスを通してすべてがある。

Tractatus super Psalmos 41.12.6

6

Constanter ergo propheta, cui soli servit, quod suus sit confitetur: et quia suus sit, ut salvetur orat. Suus autem per id est, quia justificationes ejus exquirat.

PL 9, 582B

それゆえ預言者は、ただ神にのみ仕えているので、揺るぎなく、自らが神のものだと告白する。そして神のものであるから、救われるようにと祈る。神のものであるのは、神の義の定めを探し求めているからである。

Tractatus super Psalmos 41.12.7

7

Aliis quaerentibus gloriam mundi, aliis quaerentibus agros, domos, pecuniam, ille justitias Dei exquirit, et quod Dei sit gloriatur.

PL 9, 582B

ある者たちは世の栄光を求め、ある者たちは畑や家や金銭を求めるが、彼は神の義を探し求め、神のものであることを誇る。