ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXI, Caput XI 第XXI部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 412A · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 21.11.1

1

Scientiae divinae cedit profana. --Deficient igitur adversum ista scrutantes: et per virum doctrina Dei eruditum, et in altum humilitatem cordis sui erigentem, haec divinae operationis praeconia proferentur: ita ut haec eminentia Dei, eorum ipsorum qui haec audiant confessione laudetur.

PL 9, 412A

神の知に、世俗の知は屈する。――それゆえ、これらに対して探る者たちは尽き果てる。そして、神の教えに教えられ、心の謙遜を高みへと上げる人を通して、神の業のこれらの宣言が述べ伝えられる。こうして、神のこの卓越は、それを聞く者たち自身の告白によって讃えられるのである。

Tractatus super Psalmos 21.11.2

2

Atque ideo ita sequitur, VERS. 8: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo et cor altum, et exaltabitur Deus. Cognita enim scrutantium defectione, et accedente homine cordis alti, magnificentia divinae bonitatis agnoscitur.

PL 9, 412B

それゆえ続いてこうある。「彼らは不義を探り、探る者たちは探索に尽き果てた。人が深い心をもって近づき、神は高く上げられる。」(詩篇63:8) 探る者たちが尽き果てることが知られ、深い心の人が近づくとき、神の善の壮大さが認められるからである。

Tractatus super Psalmos 21.11.3

3

Quantus autem fiet doctrinae spiritalis profectus? Nam quis non magnificabit Deum, quem mundi hujus cognoverit conditorem? Quis non metuet quem judicem sciet? Quis non renasci in innocentiam volet, cum peccati remissionem sacramentum novae nativitatis indulgeat?

PL 9, 412B

霊的な教えの進歩は、どれほど大きなものになることか。実際、この世界の創造者であると知った神を、誰が讃えないだろうか。裁き手であると知る神を、誰が畏れないだろうか。新しい誕生の秘義が罪の赦しを与えるのに、誰が無垢へと再び生まれようと望まないだろうか。

Tractatus super Psalmos 21.11.4

4

Quis non a peccato desinat jam renatus, et in Innocentia velit parvuli permanere, cum talium sciat regnum esse coelorum (Matth. XIX, 14) ?

PL 9, 412B

すでに再び生まれた者のうち、誰が罪をやめないだろうか。また、天の国はこのような者たちのものであると知って(マタイ19:14)、幼子の無垢にとどまろうと望まない者があろうか。

Tractatus super Psalmos 21.11.5

5

Haec professio nostra scrutantium ingenia debilitat: haec doctrinae nostrae spicula, quae per regeneratorum exordium sagittae sunt parvulorum, stultas disputationes et ridicula de Deo dogmata vulnerant.

PL 9, 412B

我々のこの信仰の宣言は、探る者たちの才知を弱める。我々の教えのこれらの矢じりは、再生した者たちの初めを通して幼子たちの矢となり、愚かな論争と、神についての笑うべき教説を傷つける。

Tractatus super Psalmos 21.11.6

6

His adversari profanae linguae contradictio non potest ad horum omnium disputationum et adhortationum nostrarum fidem, et trepidatio abnuentium et metus est audientium.

PL 9, 412C

これらに対して、俗なる舌の反論はなしえない。我々のこれらすべての論争と勧めへの信頼に対しては、否む者たちの狼狽と、聞く者たちの恐れがある〔ad horum … fidem 以下は構文が取りにくく、意味を取って訳した〕。