ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Prologus, Caput VIII 序 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1532B · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.8.1

1

Plerique tamen putant ipsum Dominum nostrum in quatuor Evangelii libris, quatuor formis animalium figurari, quod idem homo, idem leo, idem vitulus, idem aquila esse comprobatur.

PL 15, 1532B

しかし多くの人は、四つの福音書において、我々の主自身が四つの生き物の形で象られていると考える。同じ者が人であり、獅子であり、子牛であり、ワシであることが証されるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.8.2

2

Homo quia natus ex Maria est: leo, quia fortis est: vitulus, quia hostia est: aquila, quia resurrectio est.

PL 15, 1532C

人であるのは、マリアから生まれたから。獅子であるのは、強いから。子牛であるのは、いけにえだから。ワシであるのは、復活だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.8.3

3

Atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut uniuscujusque libri series popositorum videatur animalium aut naturae, aut virtuti, aut gratiae, aut miraculo convenire.

PL 15, 1532C

そして各々の書において生き物の形が象られるのは、それぞれの書の筋が、提示〔底本は popositorum。propositorum と読む〕された生き物の、あるいは本性に、あるいは力に、あるいは恩寵に、あるいは奇跡に合致していると見えるようにである。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.8.4

4

Quae licet omnia in omnibus sint; tamen plenitudo quaedam in singulis virtutum est singularum. Ortum hominis alius (Matth.) descripsit uberius, mores quoque hominis praeceptis uberioribus erudivit.

PL 15, 1532C

これらはすべて、すべてのうちにあるが、それでも個々の書には、それぞれの徳のある種の充満がある。人の誕生を、ある者(マタイ)はより詳しく記し、人の習いをもまたより豊かな教えによって教え導いた。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.8.5

5

Alius (Marcus) a potentiae coepit expressione divinae, quod ex Rege Rex, fortis ex forti, verus ex vero, vivida mortem virtute contempserit. Tertius (Lucas) sacrificium sacerdotale praemisit et ipsam vituli immolationem stylo quodam pleniore diffudit.

PL 15, 1532C

別の者(マルコ)は、神の能力の表現から始めた。王から出た王、強き者から出た強き者、真の者から出た真の者として、生き生きとした力をもって死を侮ったことを。第三の者(ルカ)は祭司のいけにえを先に置き、子牛の屠りそのものを、やや豊かな筆でくりひろげた。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.8.6

6

Quartus copiosius caeteris divinae miracula resurrectionis expressit. Unus igitur omnia, et unus in omnibus, sicut lectum est (Coloss. III, 11) : non dissimilis in singulis, sed verus in cunctis. Sed jam ipsum sermonem adoriamur Evangelii.

PL 15, 1532D

第四の者は、他の者よりも豊かに、神的な復活の奇跡を表した。それゆえ、一人の者がすべてであり、一人の者がすべてのうちにある。読まれたとおりである(コロサイ3:11)。個々のうちで異ならず、すべてにおいて真である。さあ、福音書の言葉そのものに取りかかろう。