Expositio Evangelii secundum Lucam 2.44.1
Istum igitur parvulum, quem tu quasi vilem, qui infidelis es, arbitraris, Magi ex Oriente venientes, tam longo spatio sequuntur, et procidentes adorant, et regem appellant, et resurrecturum fatentur, offerentes de thesauris suis aurum, thus, et myrrham (Matth. II, 1 et seq.) .
PL 15, 1569A汝が不信仰のゆえにいわば取るに足らぬと見なすこの幼子を、東から来た博士たちは、これほど長い道のりを追い、ひれ伏して礼拝し、王と呼び、よみがえる者と告白し、自分たちの宝から黄金と乳香と没薬を献げる(マタイ2:1以下)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.44.2
Quae sunt ista verae fidei munera? Aurum regi, thus Deo, myrrha defuncto; aliud enim regis insigne, aliud divinae sacrificium potestatis, aliud honor est sepulturae, quae non corrumpat corpus mortui, sed reservet.
PL 15, 1569Aこれらは真の信仰のどのような贈り物か。黄金は王に、乳香は神に、没薬は死んだ者に。実に、一つは王の標、一つは神的な権能へのいけにえ、一つは埋葬の栄誉であり、その埋葬は死者の体を朽ちさせず、保つものだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.44.3
Nos quoque qui haec audimus et legimus, de thesauris nostris talia, fratres, munera proferamus: Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) .
PL 15, 1569A我々もまた、これを聞き、読む者として、兄弟たちよ、自分たちの宝から、そのような贈り物を献げよう。「我々は、この宝を土の器の中に持っている」(二コリント4:7)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.44.4
Si igitur in teipso quod es, non ex te debes aestimare, sed ex Christo: quanto magis in Christo non tua debes aestimare, sed Christi.
PL 15, 1569Bそれゆえ、あなたは、あなた自身においてあなたが何であるかを、自分からではなくキリストから評価すべきであるなら、キリストのうちにあるものについては、なおさらあなたのものではなく、キリストのものを評価すべきである。