ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput LXI 第4巻 第LXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1630C · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.61.1

1

Sequere caetera, et Evangelicae lectionis disce mysteria, atque in duorum sanitate publicae sacramentum salutis agnosce. Sicut enim in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) .

PL 15, 1630C

続きに従い、福音の朗読箇所の奥義を学べ。そして、二人の癒しのうちに、万人の救いの秘義を認めよ。「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされる」(一コリント15:22)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.61.2

2

Quis est ille qui in Synagoga spiritum daemonii habebat immundum, nisi populus Judaeorum, qui quasi serpentinis spiris revinctus, et innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat?

PL 15, 1630C

会堂で、汚れた悪霊の霊を持っていたあの者とは誰か。それはユダヤ人の民ではないか。民は、蛇の渦巻きに縛られたかのように、悪魔の罠に絡め取られ、体の見せかけの清さを、内なる精神の汚れで汚していたのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.61.3

3

Et bene: In Synagoga homo erat qui spiritum immundum habebat; quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus exierat. Simul ostenditur natura diaboli non improba, opera iniqua.

PL 15, 1630C

そして「会堂に、汚れた霊を持つ人がいた」とあるのは正しい。聖なる霊を失っていたからである。キリストが出て行ったところへ、悪魔が入っていたのである。同時に、悪魔の本性は邪悪ではなく、その業が不法であることが示される。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.61.4

4

Nam quem per superiorem naturam Dominum confitetur, opere negat. Et in hoc apparet ejus nequitia, et improbitas Judaeorum, quod ita populo vesanae caecitatem mentis offudit; ut populus neget, quem daemones confitentur. O pejor magistro discipulorum haereditas!

PL 15, 1630C

上位の本性によって主を告白する者が、業によっては否むからである。ここに彼の悪とユダヤ人の邪悪さが現れる。悪魔は民の精神に狂気の盲目を注ぎ込んだので、悪霊たちが告白する者を、民が否むのである。ああ、師よりも悪い、弟子たちの遺産よ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.61.5

5

Ille verbo Dominum tentat, hi facto: ille dicit, Mitte te (Luc. IV, 9 supra) : isti adoriuntur, ut mittant.

PL 15, 1630D

彼は言葉で主を誘惑し、彼らは行いで誘惑する。彼は言う、「身を投げよ」(ルカ4:9、上を見よ)。彼らは、投げ落とそうと襲いかかる。