Expositio Evangelii secundum Lucam 3.39.1
Ergo cum David Bersabee historiam non praetermiserit in suis Psalmis; ut in ea vel mysterium, vel actum perfectae poenitentiae nos doceret, jure videmus etiam in generationibus Dominicis non praetermissam; quia et ipse David qui eam accepit in uxorem sibi, generationis Dominicae secundum carnem praecessor asseritur.
PL 15, 1605Cそれゆえ、ダビデがバト・シェバの歴史を自らの詩篇において省かず、そこに奥義、あるいは完全な悔い改めの行いを我々に教えたのであれば、主の系図の中でも、それが省かれていないのを見るのは正しい。彼女を自らの妻として迎えたダビデ自身が、肉に従う主の系図の先駆者であると言われているからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.39.2
Cujus speciale, ut diximus, meritum; ut Ecclesiae in hoc mysterio videret exortum, et acciperet oraculum quod ex suo Christus genere nasceretur.
PL 15, 1605C先に述べたとおり、彼の特別な功績とは、この奥義において教会の誕生を見、キリストが自らの血統から生まれるという託宣を受けたことである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.39.3
Alterum enim ad Ecclesiam pertinet, quod dixit: Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) .
PL 15, 1605D実に、その一つは教会にかかわる。彼が「見よ、我々は彼女をエフラタで聞き、森の野で彼女を見いだした」と言ったことである(詩篇131:6)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.39.4
Alterum specialiter ad Dominici corporis sponsionem, quod oraculo manifestissimo revelatur, cum dicitur: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ibid., 11) . Noli tamen tanto negligens esse promisso; non enim sine definitione datum est.
PL 15, 1606Aもう一つは、特に主の体の約束にかかわり、きわめて明白な託宣によって明かされる。「汝の腹の実から、私は汝の座の上に人を据える」と言われるときである(詩篇131:11)。しかし、これほどの約束を軽んじてはならない。それは条件なしに与えられたのではないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.39.5
Sed si custodieris testamentum, et testimonia servaveris Domini, quae in Evangelio se pollicetur esse dicturum, tibi quoque copia sedis patebit aeternae. Haec de uxore Uriae.
PL 15, 1606Aもしあなたが契約を守り、主の証しを保つなら――主はそれを福音において語ろうと約束している――、あなたにも永遠の座の機会が開かれるであろう。以上がウリヤの妻についてである。