Expositio Evangelii secundum Lucam 10.121.1
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior est gratia quam precatio; semper enim Dominus plus tribuit, quam rogatur.
PL 15, 1834A(第43節)「アーメン、アーメン、汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」。回心を願い求める上できわめて美しい模範である。盗賊にこれほど速やかに赦しが与えられ、恩寵は願いよりも豊かだからである。主はつねに、願われるよりも多くを与える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.121.2
Ille enim rogabat ut memor esset sui Dominus, cum venisset in regnum suum: Dominus autem ait illi: Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Matth. XXVII, 44) . Vita est enim esse cum Christo; ideo ubi Christus, ibi vita, ibi regnum. Cito igitur ignoscit Dominus (Marc. XV, 32) , quia cito ille convertitur.
PL 15, 1834A彼は、主が自らの国に来たときに、自分を覚えていてほしいと願っていた。主は彼に言った。「アーメン、アーメン、汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(マタイ27:44〔底本が刷るままの引照。引かれた句はルカ23:43 である〕)。キリストとともにあることは生命だからである。それゆえ、キリストのいるところに生命があり、国がある。それゆえ主は速やかに赦す(マルコ15:32)。彼が速やかに回心するからである。